Metamorphoses (Ovidius)/Liber V

E Wikisource
 Liber IV Liber VI 


Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros  1
agmine commemorat, fremida regalia turba  2
atria conplentur, nec coniugialia festa  3
qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma;  4
inque repentinos convivia versa tumultus  5
adsimilare freto possis, quod saeva quietum  6
ventorum rabies motis exasperat undis.  7
primus in his Phineus, belli temerarius auctor,  8
fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam  9
'en' ait, 'en adsum praereptae coniugis ultor;  10
nec mihi te pennae nec falsum versus in aurum  11
Iuppiter eripiet!' conanti mittere Cepheus  12
'quid facis?' exclamat, 'quae te, germane, furentem  13
mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis  14
redditur? hac vitam servatae dote rependis?  15
quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit,  16
sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon,  17
sed quae visceribus veniebat belua ponti  18
exsaturanda meis; illo tibi tempore rapta est,  19
quo peritura fuit, nisi si, crudelis, id ipsum  20
exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro.  21
scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est  22
et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti;  23
insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis  24
praemiaque eripies? quae si tibi magna videntur,  25
ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses.  26
nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus,  27
ferre, quod et meritis et voce est pactus, eumque  28
non tibi, sed certae praelatum intellege morti.'  29

Ille nihil contra, sed et hunc et Persea vultu  30
alterno spectans petat hunc ignorat an illum:  31
cunctatusque brevi contortam viribus hastam,  32
quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit.  33
ut stetit illa toro, stratis tum denique Perseus  34
exsiluit teloque ferox inimica remisso  35
pectora rupisset, nisi post altaria Phineus  36
isset: et (indignum) scelerato profuit ara.  37
fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit,  38
qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est  39
calcitrat et positas adspergit sanguine mensas.  40
tum vero indomitas ardescit vulgus in iras,  41
telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt  42
cum genero debere mori; sed limine tecti  43
exierat Cepheus testatus iusque fidemque  44
hospitiique deos, ea se prohibente moveri.  45
bellica Pallas adest et protegit aegide fratrem  46
datque animos.  47

Erat Indus Athis, quem flumine Gange  48
edita Limnaee vitreis peperisse sub undis  49
creditur, egregius forma, quam divite cultu  50
augebat, bis adhuc octonis integer annis,  51
indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat  52
aureus; ornabant aurata monilia collum  53
et madidos murra curvum crinale capillos;  54
ille quidem iaculo quamvis distantia misso  55
figere doctus erat, sed tendere doctior arcus.  56
tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus  57
stipite, qui media positus fumabat in ara,  58
perculit et fractis confudit in ossibus ora.  59

Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus  60
Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi  61
et comes et veri non dissimulator amoris,  62
postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam  63
deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus  64
arripit et 'mecum tibi sint certamina!' dixit;  65
'nec longum pueri fato laetabere, quo plus  66
invidiae quam laudis habes.' haec omnia nondum  67
dixerat: emicuit nervo penetrabile telum  68
vitatumque tamen sinuosa veste pependit.  69
vertit in hunc harpen spectatam caede Medusae  70
Acrisioniades adigitque in pectus; at ille  71
iam moriens oculis sub nocte natantibus atra  72
circumspexit Athin seque adclinavit ad illum  73
et tulit ad manes iunctae solacia mortis.  74

Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas  75
et Libys Amphimedon, avidi committere pugman,  76
sanguine, quo late tellus madefacta tepebat,  77
conciderant lapsi; surgentibus obstitit ensis,  78
alterius costis, iugulo Phorbantis adactus.  79

At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis  80
telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis  81
exstantem signis multaeque in pondere massae  82
ingentem manibus tollit cratera duabus  83
infligitque viro; rutilum vomit ille cruorem  84
et resupinus humum moribundo vertice pulsat.  85
inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum  86
Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum  87
intonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumque  88
sternit et exstructos morientum calcat acervos.  89

Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti  90
intorquet iaculum, quod detulit error in Idan,  91
expertem frustra belli et neutra arma secutum.  92
ille tuens oculis inmitem Phinea torvis  93
'quandoquidem in partes' ait 'abstrahor, accipe, Phineu,  94
quem fecisti, hostem pensaque hoc vulnere vulnus!'  95
iamque remissurus tractum de corpore telum  96
sanguine defectos cecidit conlapsus in artus.  97

Tum quoque Cephenum post regem primus Hodites  98
ense iacet Clymeni, Prothoenora percutit Hypseus,  99
Hypsea Lyncides. fuit et grandaevus in illis  100
Emathion, aequi cultor timidusque deorum,  101
qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo  102
pugnat et incessit scelerataque devovet arma;  103
huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis  104
decutit ense caput, quod protinus incidit arae  105
atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua  106
edidit et medios animam exspiravit in ignes.  107

Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon  108
invicti, vinci si possent caestibus enses,  109
Phinea cecidere manu Cererisque sacerdos  110
Ampycus albenti velatus tempora vitta,  111
tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus,  112
sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres;  113
iussus eras celebrare dapes festumque canendo.  114
quem procul adstantem plectrumque inbelle tenentem  115
Pedasus inridens 'Stygiis cane cetera' dixit  116
'manibus!' et laevo mucronem tempore fixit;  117
concidit et digitis morientibus ille retemptat  118
fila lyrae, casuque ferit miserabile carmen.  119
nec sinit hunc inpune ferox cecidisse Lycormas  120
raptaque de dextro robusta repagula posti  121
ossibus inlisit mediae cervicis, at ille  122
procubuit terrae mactati more iuvenci.  123
demere temptabat laevi quoque robora postis  124
Cinyphius Pelates; temptanti dextera fixa est  125
cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit;  126
haerenti latus hausit Abas, nec corruit ille,  127
sed retinente manum moriens e poste pependit.  128
sternitur et Melaneus, Perseia castra secutus,  129
et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri,  130
dives agri Dorylas, quo non possederat alter  131
latius aut totidem tollebat turis acervos.  132
huius in obliquo missum stetit inguine ferrum:  133
letifer ille locus. quem postquam vulneris auctor  134
singultantem animam et versantem lumina vidit  135
Bactrius Halcyoneus, 'hoc, quod premis,' inquit 'habeto  136
de tot agris terrae!' corpusque exsangue reliquit.  137
torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam  138
ultor Abantiades; media quae nare recepta  139
cervice exacta est in partesque eminet ambas;  140
dumque manum Fortuna iuvat, Clytiumque Claninque,  141
matre satos una, diverso vulnere fudit:  142
nam Clytii per utrumque gravi librata lacerto  143
fraxinus acta femur, iaculum Clanis ore momordit.  144
occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus  145
matre Palaestina dubio genitore creatus,  146
Aethionque sagax quondam ventura videre,  147
tunc ave deceptus falsa, regisque Thoactes  148
armiger et caeso genitore infamis Agyrtes.  149

Plus tamen exhausto superest; namque omnibus unum  150
opprimere est animus, coniurata undique pugnant  151
agmina pro causa meritum inpugnante fidemque;  152
hac pro parte socer frustra pius et nova coniunx  153
cum genetrice favent ululatuque atria conplent,  154
sed sonus armorum superat gemitusque cadentum,  155
pollutosque simul multo Bellona penates  156
sanguine perfundit renovataque proelia miscet.  157

Circueunt unum Phineus et mille secuti  158
Phinea: tela volant hiberna grandine plura  159
praeter utrumque latus praeterque et lumen et aures.  160
adplicat hic umeros ad magnae saxa columnae  161
tutaque terga gerens adversaque in agmina versus  162
sustinet instantes: instabat parte sinistra  163
Chaonius Molpeus, dextra Nabataeus Ethemon.  164
tigris ut auditis diversa valle duorum  165
exstimulata fame mugitibus armentorum  166
nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque,  167
sic dubius Perseus, dextra laevane feratur,  168
Molpea traiecti submovit vulnere cruris  169
contentusque fuga est; neque enim dat tempus Ethemon,  170
sed furit et cupiens alto dare vulnera collo  171
non circumspectis exactum viribus ensem  172
fregit, in extrema percussae parte columnae:  173
lamina dissiluit dominique in gutture fixa est.  174
non tamen ad letum causas satis illa valentes  175
plaga dedit; trepidum Perseus et inermia frustra  176
bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe.  177

Verum ubi virtutem turbae succumbere vidit,  178
'auxilium' Perseus, 'quoniam sic cogitis ipsi,'  179
dixit 'ab hoste petam: vultus avertite vestros,  180
si quis amicus adest!' et Gorgonis extulit ora.  181
quaere alium, tua quem moveant miracula' dixit  182
Thescelus; utque manu iaculum fatale parabat  183
mittere, in hoc haesit signum de marmore gestu.  184
proximus huic Ampyx animi plenissima magni  185
pectora Lyncidae gladio petit: inque petendo  186
dextera diriguit nec citra mota nec ultra est.  187
at Nileus, qui se genitum septemplice Nilo  188
ementitus erat, clipeo quoque flumina septem  189
argento partim, partim caelaverat auro,  190
'adspice' ait 'Perseu, nostrae primordia gentis:  191
magna feres tacitas solacia mortis ad umbras,  192
a tanto cecidisse viro'; pars ultima vocis  193
in medio suppressa sono est, adapertaque velle  194
ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis.  195
increpat hos 'vitio' que 'animi, non viribus' inquit  196
'Gorgoneis torpetis' Eryx. 'incurrite mecum  197
et prosternite humi iuvenem magica arma moventem!'  198
incursurus erat: tenuit vestigia tellus,  199
inmotusque silex armataque mansit imago.  200

Hi tamen ex merito poenas subiere, sed unus  201
miles erat Persei: pro quo dum pugnat, Aconteus  202
Gorgone conspecta saxo concrevit oborto;  203
quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo  204
ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis.  205
dum stupet Astyages, naturam traxit eandem,  206
marmoreoque manet vultus mirantis in ore.  207
nomina longa mora est media de plebe virorum  208
dicere: bis centum restabant corpora pugnae,  209
Gorgone bis centum riguerunt corpora visa.  210

Paenitet iniusti tum denique Phinea belli;  211
sed quid agat? simulacra videt diversa figuris  212
adgnoscitque suos et nomine quemque vocatum  213
poscit opem credensque parum sibi proxima tangit  214
corpora: marmor erant; avertitur atque ita supplex  215
confessasque manus obliquaque bracchia tendens  216
'vincis' ait, 'Perseu! remove tua monstra tuaeque  217
saxificos vultus, quaecumque est, tolle Medusae,  218
tolle, precor! non nos odium regnique cupido  219
conpulit ad bellum, pro coniuge movimus arma!  220
causa fuit meritis melior tua, tempore nostra:  221
non cessisse piget; nihil, o fortissime, praeter  222
hanc animam concede mihi, tua cetera sunto!'  223
talia dicenti neque eum, quem voce rogabat,  224
respicere audenti 'quod' ait, 'timidissime Phineu,  225
et possum tribuisse et magnum est munus inerti, --  226
pone metum! -- tribuam: nullo violabere ferro.  227
quin etiam mansura dabo monimenta per aevum,  228
inque domo soceri semper spectabere nostri,  229
ut mea se sponsi soletur imagine coniunx.'  230
dixit et in partem Phorcynida transtulit illam,  231
ad quam se trepido Phineus obverterat ore.  232
tum quoque conanti sua vertere lumina cervix  233
deriguit, saxoque oculorum induruit umor,  234
sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex  235
submissaeque manus faciesque obnoxia mansit.  236

Victor Abantiades patrios cum coniuge muros  237
intrat et inmeriti vindex ultorque parentis  238
adgreditur Proetum; nam fratre per arma fugato  239
Acrisioneas Proetus possederat arces.  240
sed nec ope armorum nec, quam male ceperat, arce  241
torva colubriferi superavit lumina monstri.  242

Te tamen, o parvae rector, Polydecta, Seriphi,  243
nec iuvenis virtus per tot spectata labores  244
nec mala mollierant, sed inexorabile durus  245
exerces odium, nec iniqua finis in ira est;  246
detrectas etiam laudem fictamque Medusae  247
arguis esse necem. 'dabimus tibi pignora veri.  248
parcite luminibus!' Perseus ait oraque regis  249
ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit.  250

Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri  251
se dedit; inde cava circumdata nube Seriphon  252
deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis,  253
quaque super pontum via visa brevissima, Thebas  254
virgineumque Helicona petit. quo monte potita  255
constitit et doctas sic est adfata sorores:  256
'fama novi fontis nostras pervenit ad aures,  257
dura Medusaei quem praepetis ungula rupit.  258
is mihi causa viae; volui mirabile factum  259
cernere; vidi ipsum materno sanguine nasci.'  260
excipit Uranie: 'quaecumque est causa videndi  261
has tibi, diva, domos, animo gratissima nostro es.  262
vera tamen fama est: est Pegasus huius origo  263
fontis' et ad latices deduxit Pallada sacros.  264
quae mirata diu factas pedis ictibus undas  265
silvarum lucos circumspicit antiquarum  266
antraque et innumeris distinctas floribus herbas  267
felicesque vocat pariter studioque locoque  268
Mnemonidas; quam sic adfata est una sororum:  269
'o, nisi te virtus opera ad maiora tulisset,  270
in partem ventura chori Tritonia nostri,  271
vera refers meritoque probas artesque locumque,  272
et gratam sortem, tutae modo simus, habemus.  273
sed (vetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent  274
virgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus  275
vertitur, et nondum tota me mente recepi.  276
Daulida Threicio Phoceaque milite rura  277
ceperat ille ferox iniustaque regna tenebat;  278
templa petebamus Parnasia: vidit euntes  279
nostraque fallaci veneratus numina vultu  280
"Mnemonides" (cognorat enim), "consistite" dixit  281
"nec dubitate, precor, tecto grave sidus et imbrem"  282
(imber erat) "vitare meo; subiere minores  283
saepe casas superi." dictis et tempore motae  284
adnuimusque viro primasque intravimus aedes.  285
desierant imbres, victoque aquilonibus austro  286
fusca repurgato fugiebant nubila caelo:  287
inpetus ire fuit; claudit sua tecta Pyreneus  288
vimque parat, quam nos sumptis effugimus alis.  289
ipse secuturo similis stetit arduus arce  290
"qua" que "via est vobis, erit et mihi" dixit "eadem"  291
seque iacit vecors e summae culmine turris  292
et cadit in vultus discussisque ossibus oris  293
tundit humum moriens scelerato sanguine tinctam.'  294

Musa loquebatur: pennae sonuere per auras,  295
voxque salutantum ramis veniebat ab altis.  296
suspicit et linguae quaerit tam certa loquentes  297
unde sonent hominemque putat Iove nata locutum;  298
ales erat. numeroque novem sua fata querentes  299
institerant ramis imitantes omnia picae.  300
miranti sic orsa deae dea 'nuper et istae  301
auxerunt volucrum victae certamine turbam.  302
Pieros has genuit Pellaeis dives in arvis,  303
Paeonis Euippe mater fuit; illa potentem  304
Lucinam noviens, noviens paritura, vocavit.  305
intumuit numero stolidarum turba sororum  306
perque tot Haemonias et per tot Achaidas urbes  307
huc venit et tali committit proelia voce:  308
"desinite indoctum vana dulcedine vulgus  309
fallere; nobiscum, si qua est fiducia vobis,  310
Thespiades, certate, deae. nec voce, nec arte  311
vincemur totidemque sumus: vel cedite victae  312
fonte Medusaeo et Hyantea Aganippe,  313
vel nos Emathiis ad Paeonas usque nivosos  314
cedemus campis! dirimant certamina nymphae."  315

'Turpe quidem contendere erat, sed cedere visum  316
turpius; electae iurant per flumina nymphae  317
factaque de vivo pressere sedilia saxo.  318
tunc sine sorte prior quae se certare professa est,  319
bella canit superum falsoque in honore gigantas  320
ponit et extenuat magnorum facta deorum;  321
emissumque ima de sede Typhoea terrae  322
caelitibus fecisse metum cunctosque dedisse  323
terga fugae, donec fessos Aegyptia tellus  324
ceperit et septem discretus in ostia Nilus.  325
huc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat  326
et se mentitis superos celasse figuris;  327
"duxque gregis" dixit "fit Iuppiter: unde recurvis  328
nunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon;  329
Delius in corvo, proles Semeleia capro,  330
fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca,  331
pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis."  332

'Hactenus ad citharam vocalia moverat ora:  333
poscimur Aonides, -- sed forsitan otia non sint,  334
nec nostris praebere vacet tibi cantibus aures.'  335
'ne dubita vestrumque mihi refer ordine carmen!'  336
Pallas ait nemorisque levi consedit in umbra;  337
Musa refert: 'dedimus summam certaminis uni;  338
surgit et inmissos hedera collecta capillos  339
Calliope querulas praetemptat pollice chordas  340
atque haec percussis subiungit carmina nervis:  341
"Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro,  342
prima dedit fruges alimentaque mitia terris,  343
prima dedit leges; Cereris sunt omnia munus;  344
illa canenda mihi est. utinam modo dicere possim  345
carmina digna dea! certe dea carmine digna est.  346

'"Vasta giganteis ingesta est insula membris  347
Trinacris et magnis subiectum molibus urguet  348
aetherias ausum sperare Typhoea sedes.  349
nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe,  350
dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro,  351
laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur,  352
degravat Aetna caput, sub qua resupinus harenas  353
eiectat flammamque ferox vomit ore Typhoeus.  354
saepe remoliri luctatur pondera terrae  355
oppidaque et magnos devolvere corpore montes:  356
inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum,  357
ne pateat latoque solum retegatur hiatu  358
inmissusque dies trepidantes terreat umbras.  359
hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus  360
exierat curruque atrorum vectus equorum  361
ambibat Siculae cautus fundamina terrae.  362
postquam exploratum satis est loca nulla labare  363
depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem  364
monte suo residens natumque amplexa volucrem  365
'arma manusque meae, mea, nate, potentia' dixit,  366
'illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido,  367
inque dei pectus celeres molire sagittas,  368
cui triplicis cessit fortuna novissima regni.  369
tu superos ipsumque Iovem, tu numina ponti  370
victa domas ipsumque, regit qui numina ponti:  371
Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque  372
imperium profers? agitur pars tertia mundi,  373
et tamen in caelo, quae iam patientia nostra est,  374
spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris.  375
Pallada nonne vides iaculatricemque Dianam  376
abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo,  377
si patiemur, erit; nam spes adfectat easdem.  378
at tu pro socio, si qua est ea gratia, regno  379
iunge deam patruo.' dixit Venus; ille pharetram  380
solvit et arbitrio matris de mille sagittis  381
unam seposuit, sed qua nec acutior ulla  382
nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus,  383
oppositoque genu curvavit flexile cornum  384
inque cor hamata percussit harundine Ditem.  385

'"Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae,  386
nomine Pergus, aquae: non illo plura Caystros  387
carmina cycnorum labentibus audit in undis.  388
silva coronat aquas cingens latus omne suisque  389
frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus;  390
frigora dant rami, Tyrios humus umida flores:  391
perpetuum ver est. quo dum Proserpina luco  392
ludit et aut violas aut candida lilia carpit,  393
dumque puellari studio calathosque sinumque  394
inplet et aequales certat superare legendo,  395
paene simul visa est dilectaque raptaque Diti:  396
usque adeo est properatus amor. dea territa maesto  397
et matrem et comites, sed matrem saepius, ore  398
clamat, et ut summa vestem laniarat ab ora,  399
collecti flores tunicis cecidere remissis,  400
tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis,  401
haec quoque virgineum movit iactura dolorem.  402
raptor agit currus et nomine quemque vocando  403
exhortatur equos, quorum per colla iubasque  404
excutit obscura tinctas ferrugine habenas,  405
perque lacus altos et olentia sulphure fertur  406
stagna Palicorum rupta ferventia terra  407
et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho,  408
inter inaequales posuerunt moenia portus.  409

'"Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae,  410
quod coit angustis inclusum cornibus aequor:  411
hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est,  412
inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas.  413
gurgite quae medio summa tenus exstitit alvo  414
adgnovitque deam 'ne' c 'longius ibitis!' inquit;  415
'non potes invitae Cereris gener esse: roganda,  416
non rapienda fuit. quodsi conponere magnis  417
parva mihi fas est, et me dilexit Anapis;  418
exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.'  419
dixit et in partes diversas bracchia tendens  420
obstitit. haud ultra tenuit Saturnius iram  421
terribilesque hortatus equos in gurgitis ima  422
contortum valido sceptrum regale lacerto  423
condidit; icta viam tellus in Tartara fecit  424
et pronos currus medio cratere recepit.  425

'"At Cyane, raptamque deam contemptaque fontis  426
iura sui maerens, inconsolabile vulnus  427
mente gerit tacita lacrimisque absumitur omnis  428
et, quarum fuerat magnum modo numen, in illas  429
extenuatur aquas: molliri membra videres,  430
ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem;  431
primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt,  432
caerulei crines digitique et crura pedesque  433
(nam brevis in gelidas membris exilibus undas  434
transitus est); post haec umeri tergusque latusque  435
pectoraque in tenues abeunt evanida rivos;  436
denique pro vivo vitiatas sanguine venas  437
lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis.  438

'"Interea pavidae nequiquam filia matri  439
omnibus est terris, omni quaesita profundo.  440
illam non udis veniens Aurora capillis  441
cessantem vidit, non Hesperus; illa duabus  442
flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna  443
perque pruinosas tulit inrequieta tenebras;  444
rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam  445
solis ab occasu solis quaerebat ad ortus.  446
fessa labore sitim conceperat, oraque nulli  447
conluerant fontes, cum tectam stramine vidit  448
forte casam parvasque fores pulsavit; at inde  449
prodit anus divamque videt lymphamque roganti  450
dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta.  451
dum bibit illa datum, duri puer oris et audax  452
constitit ante deam risitque avidamque vocavit.  453
offensa est neque adhuc epota parte loquentem  454
cum liquido mixta perfudit diva polenta:  455
conbibit os maculas et, quae modo bracchia gessit,  456
crura gerit; cauda est mutatis addita membris,  457
inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi,  458
contrahitur, parvaque minor mensura lacerta est.  459
mirantem flentemque et tangere monstra parantem  460
fugit anum latebramque petit aptumque pudori  461
nomen habet variis stellatus corpora guttis.  462

'"Quas dea per terras et quas erraverit undas,  463
dicere longa mora est; quaerenti defuit orbis;  464
Sicaniam repetit, dumque omnia lustrat eundo,  465
venit et ad Cyanen. ea ni mutata fuisset,  466
omnia narrasset; sed et os et lingua volenti  467
dicere non aderant, nec, quo loqueretur, habebat;  468
signa tamen manifesta dedit notamque parenti,  469
illo forte loco delapsam in gurgite sacro  470
Persephones zonam summis ostendit in undis.  471
quam simul agnovit, tamquam tum denique raptam  472
scisset, inornatos laniavit diva capillos  473
et repetita suis percussit pectora palmis.  474
nescit adhuc, ubi sit; terras tamen increpat omnes  475
ingratasque vocat nec frugum munere dignas,  476
Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni  477
repperit. ergo illic saeva vertentia glaebas  478
fregit aratra manu, parilique irata colonos  479
ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit  480
fallere depositum vitiataque semina fecit.  481
fertilitas terrae latum vulgata per orbem  482
falsa iacet: primis segetes moriuntur in herbis,  483
et modo sol nimius, nimius modo corripit imber;  484
sideraque ventique nocent, avidaeque volucres  485
semina iacta legunt; lolium tribulique fatigant  486
triticeas messes et inexpugnabile gramen.  487

'"Tum caput Eleis Alpheias extulit undis  488
rorantesque comas a fronte removit ad aures  489
atque ait 'o toto quaesitae virginis orbe  490
et frugum genetrix, inmensos siste labores  491
neve tibi fidae violenta irascere terrae.  492
terra nihil meruit patuitque invita rapinae,  493
nec sum pro patria supplex: huc hospita veni.  494
Pisa mihi patria est et ab Elide ducimus ortus,  495
Sicaniam peregrina colo, sed gratior omni  496
haec mihi terra solo est: hos nunc Arethusa penates,  497
hanc habeo sedem. quam tu, mitissima, serva.  498
mota loco cur sim tantique per aequoris undas  499
advehar Ortygiam, veniet narratibus hora  500
tempestiva meis, cum tu curaque levata  501
et vultus melioris eris. mihi pervia tellus  502
praebet iter, subterque imas ablata cavernas  503
hic caput attollo desuetaque sidera cerno.  504
ergo dum Stygio sub terris gurgite labor,  505
visa tua est oculis illic Proserpina nostris:  506
illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu,  507
sed regina tamen, sed opaci maxima mundi,  508
sed tamen inferni pollens matrona tyranni!'  509
Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces  510
attonitaeque diu similis fuit, utque dolore  511
pulsa gravi gravis est amentia, curribus oras  512
exit in aetherias: ibi toto nubila vultu  513
ante Iovem passis stetit invidiosa capillis  514
'pro' que 'meo veni supplex tibi, Iuppiter,' inquit  515
'sanguine proque tuo: si nulla est gratia matris,  516
nata patrem moveat, neu sit tibi cura, precamur,  517
vilior illius, quod nostro est edita partu.  518
en quaesita diu tandem mihi nata reperta est,  519
si reperire vocas amittere certius, aut si  520
scire, ubi sit, reperire vocas. quod rapta, feremus,  521
dummodo reddat eam! neque enim praedone marito  522
filia digna tua est, si iam mea filia non est.'  523
Iuppiter excepit 'commune est pignus onusque  524
nata mihi tecum; sed si modo nomina rebus  525
addere vera placet, non hoc iniuria factum,  526
verum amor est; neque erit nobis gener ille pudori,  527
tu modo, diva, velis. ut desint cetera, quantum est  528
esse Iovis fratrem! quid, quod nec cetera desunt  529
nec cedit nisi sorte mihi? -- sed tanta cupido  530
si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum,  531
lege tamen certa, si nullos contigit illic  532
ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est.'  533

'"Dixerat, at Cereri certum est educere natam;  534
non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo  535
solverat et, cultis dum simplex errat in hortis,  536
puniceum curva decerpserat arbore pomum  537
sumptaque pallenti septem de cortice grana  538
presserat ore suo, solusque ex omnibus illud  539
Ascalaphus vidit, quem quondam dicitur Orphne,  540
inter Avernales haud ignotissima nymphas,  541
ex Acheronte suo silvis peperisse sub atris;  542
vidit et indicio reditum crudelis ademit.  543
ingemuit regina Erebi testemque profanam  544
fecit avem sparsumque caput Phlegethontide lympha  545
in rostrum et plumas et grandia lumina vertit.  546
ille sibi ablatus fulvis amicitur in alis  547
inque caput crescit longosque reflectitur ungues  548
vixque movet natas per inertia bracchia pennas  549
foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus,  550
ignavus bubo, dirum mortalibus omen.  551

'"Hic tamen indicio poenam linguaque videri  552
commeruisse potest; vobis, Acheloides, unde  553
pluma pedesque avium, cum virginis ora geratis?  554
an quia, cum legeret vernos Proserpina flores,  555
in comitum numero, doctae Sirenes, eratis?  556
quam postquam toto frustra quaesistis in orbe,  557
protinus, et vestram sentirent aequora curam,  558
posse super fluctus alarum insistere remis  559
optastis facilesque deos habuistis et artus  560
vidistis vestros subitis flavescere pennis.  561
ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures  562
tantaque dos oris linguae deperderet usum,  563
virginei vultus et vox humana remansit.  564

'"At medius fratrisque sui maestaeque sororis  565
Iuppiter ex aequo volventem dividit annum:  566
nunc dea, regnorum numen commune duorum,  567
cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses.  568
vertitur extemplo facies et mentis et oris;  569
nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri,  570
laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis  571
nubibus ante fuit, victis e nubibus exit.  572

'"Exigit alma Ceres nata secura recepta,  573
quae tibi causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons.  574
conticuere undae, quarum dea sustulit alto  575
fonte caput viridesque manu siccata capillos  576
fluminis Elei veteres narravit amores.  577
'pars ego nympharum, quae sunt in Achaide,' dixit  578
'una fui, nec me studiosius altera saltus  579
legit nec posuit studiosius altera casses.  580
sed quamvis formae numquam mihi fama petita est,  581
quamvis fortis eram, formosae nomen habebam,  582
nec mea me facies nimium laudata iuvabat,  583
quaque aliae gaudere solent, ego rustica dote  584
corporis erubui crimenque placere putavi.  585
lassa revertebar (memini) Stymphalide silva;  586
aestus erat, magnumque labor geminaverat aestum:  587
invenio sine vertice aquas, sine murmure euntes,  588
perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte  589
calculus omnis erat, quas tu vix ire putares.  590
cana salicta dabant nutritaque populus unda  591
sponte sua natas ripis declivibus umbras.  592
accessi primumque pedis vestigia tinxi,  593
poplite deinde tenus; neque eo contenta, recingor  594
molliaque inpono salici velamina curvae  595
nudaque mergor aquis. quas dum ferioque trahoque  596
mille modis labens excussaque bracchia iacto,  597
nescio quod medio sensi sub gurgite murmur  598
territaque insisto propioris margine ripae.  599
"quo properas, Arethusa?" suis Alpheos ab undis,  600
"quo properas?" iterum rauco mihi dixerat ore.  601
sicut eram, fugio sine vestibus (altera vestes  602
ripa meas habuit): tanto magis instat et ardet,  603
et quia nuda fui, sum visa paratior illi.  604
sic ego currebam, sic me ferus ille premebat,  605
ut fugere accipitrem penna trepidante columbae,  606
ut solet accipiter trepidas urguere columbas.  607
usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque  608
Maenaliosque sinus gelidumque Erymanthon et Elin  609
currere sustinui, nec me velocior ille;  610
sed tolerare diu cursus ego viribus inpar  611
non poteram, longi patiens erat ille laboris.  612
per tamen et campos, per opertos arbore montes,  613
saxa quoque et rupes et, qua via nulla, cucurri.  614
sol erat a tergo: vidi praecedere longam  615
ante pedes umbram, nisi si timor illa videbat;  616
sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens  617
crinales vittas adflabat anhelitus oris.  618
fessa labore fugae "fer opem, deprendimur," inquam  619
"armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti  620
ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra!"  621
mota dea est spissisque ferens e nubibus unam  622
me super iniecit: lustrat caligine tectam  623
amnis et ignarus circum cava nubila quaerit  624
bisque locum, quo me dea texerat, inscius ambit  625
et bis "io Arethusa" vocavit, "io Arethusa!"  626
quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae est,  627
si qua lupos audit circum stabula alta frementes,  628
aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit  629
ora canum nullosque audet dare corpore motus?  630
non tamen abscedit; neque enim vestigia cernit  631
longius ulla pedum: servat nubemque locumque.  632
occupat obsessos sudor mihi frigidus artus,  633
caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae,  634
quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis  635
ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro,  636
in latices mutor. sed enim cognoscit amatas  637
amnis aquas positoque viri, quod sumpserat, ore  638
vertitur in proprias, et se mihi misceat, undas.  639
Delia rupit humum, caecisque ego mersa cavernis  640
advehor Ortygiam, quae me cognomine divae  641
grata meae superas eduxit prima sub auras.'  642

'"Hac Arethusa tenus; geminos dea fertilis angues  643
curribus admovit frenisque coercuit ora  644
et medium caeli terraeque per aera vecta est  645
atque levem currum Tritonida misit in urbem  646
Triptolemo partimque rudi data semina iussit  647
spargere humo, partim post tempora longa recultae.  648
iam super Europen sublimis et Asida terram  649
vectus erat iuvenis: Scythicas advertitur oras.  650
rex ibi Lyncus erat; regis subit ille penates.  651
qua veniat, causamque viae nomenque rogatus  652
et patriam, 'patria est clarae mihi' dixit 'Athenae;  653
Triptolemus nomen; veni nec puppe per undas,  654
nec pede per terras: patuit mihi pervius aether.  655
dona fero Cereris, latos quae sparsa per agros  656
frugiferas messes alimentaque mitia reddant.'  657
barbarus invidit tantique ut muneris auctor  658
ipse sit, hospitio recipit somnoque gravatum  659
adgreditur ferro: conantem figere pectus  660
lynca Ceres fecit rursusque per aera iussit  661
Mopsopium iuvenem sacros agitare iugales."  662

'Finierat doctos e nobis maxima cantus;  663
at nymphae vicisse deas Helicona colentes  664
concordi dixere sono: convicia victae  665
cum iacerent, "quoniam" dixi "certamine vobis  666
supplicium meruisse parum est maledictaque culpae  667
additis et non est patientia libera nobis,  668
ibimus in poenas et, qua vocat ira, sequemur."  669
rident Emathides spernuntque minacia verba,  670
conantesque loqui et magno clamore protervas  671
intentare manus pennas exire per ungues  672
adspexere suos, operiri bracchia plumis,  673
alteraque alterius rigido concrescere rostro  674
ora videt volucresque novas accedere silvis;  675
dumque volunt plangi, per bracchia mota levatae  676
aere pendebant, nemorum convicia, picae.  677
Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit  678
raucaque garrulitas studiumque inmane loquendi.'  679

 Liber IV Liber VI