Metamorphoses (Ovidius)/Liber VI

E Wikisource
Liber VI
2 a.C.n. - 8 a.C.n.

 Liber V Liber VII 


Praebuerat dictis Tritonia talibus aures  1
carminaque Aonidum iustamque probaverat iram;  2
tum secum: 'laudare parum est, laudemur et ipsae  3
numina nec sperni sine poena nostra sinamus.'  4
Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes,  5
quam sibi lanificae non cedere laudibus artis  6
audierat. non illa loco nec origine gentis  7
clara, sed arte fuit: pater huic Colophonius Idmon  8
Phocaico bibulas tinguebat murice lanas;  9
occiderat mater, sed et haec de plebe suoque  10
aequa viro fuerat; Lydas tamen illa per urbes  11
quaesierat studio nomen memorabile, quamvis  12
orta domo parva parvis habitabat Hypaepis.  13
huius ut adspicerent opus admirabile, saepe  14
deseruere sui nymphlae vineta Timoli,  15
deseruere suas nymphae Pactolides undas.  16
nec factas solum vestes, spectare iuvabat  17
tum quoque, cum fierent: tantus decor adfuit arti,  18
sive rudem primos lanam glomerabat in orbes,  19
seu digitis subigebat opus repetitaque longo  20
vellera mollibat nebulas aequantia tractu,  21
sive levi teretem versabat pollice fusum,  22
seu pingebat acu; scires a Pallade doctam.  23
quod tamen ipsa negat tantaque offensa magistra  24
'certet' ait 'mecum: nihil est, quod victa recusem!'  25

Pallas anum simulat: falsosque in tempora canos  26
addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus.  27
tum sic orsa loqui 'non omnia grandior aetas,  28
quae fugiamus, habet: seris venit usus ab annis.  29
consilium ne sperne meum: tibi fama petatur  30
inter mortales faciendae maxima lanae;  31
cede deae veniamque tuis, temeraria, dictis  32
supplice voce roga: veniam dabit illa roganti.'  33
adspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit  34
vixque manum retinens confessaque vultibus iram  35
talibus obscuram resecuta est Pallada dictis:  36
'mentis inops longaque venis confecta senecta,  37
et nimium vixisse diu nocet. audiat istas,  38
si qua tibi nurus est, si qua est tibi filia, voces;  39
consilii satis est in me mihi, neve monendo  40
profecisse putes, eadem est sententia nobis.  41
cur non ipsa venit? cur haec certamina vitat?'  42
tum dea 'venit!' ait formamque removit anilem  43
Palladaque exhibuit: venerantur numina nymphae  44
Mygdonidesque nurus; sola est non territa virgo,  45
sed tamen erubuit, subitusque invita notavit  46
ora rubor rursusque evanuit, ut solet aer  47
purpureus fieri, cum primum Aurora movetur,  48
et breve post tempus candescere solis ab ortu.  49
perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae  50
in sua fata ruit; neque enim Iove nata recusat  51
nec monet ulterius nec iam certamina differt.  52
haud mora, constituunt diversis partibus ambae  53
et gracili geminas intendunt stamine telas:  54
tela iugo vincta est, stamen secernit harundo,  55
inseritur medium radiis subtemen acutis,  56
quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum  57
percusso paviunt insecti pectine dentes.  58
utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes  59
bracchia docta movent, studio fallente laborem.  60
illic et Tyrium quae purpura sensit aenum  61
texitur et tenues parvi discriminis umbrae;  62
qualis ab imbre solent percussis solibus arcus  63
inficere ingenti longum curvamine caelum;  64
in quo diversi niteant cum mille colores,  65
transitus ipse tamen spectantia lumina fallit:  66
usque adeo, quod tangit, idem est; tamen ultima distant.  67
illic et lentum filis inmittitur aurum  68
et vetus in tela deducitur argumentum.  69

Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce  70
pingit et antiquam de terrae nomine litem.  71
bis sex caelestes medio Iove sedibus altis  72
augusta gravitate sedent; sua quemque deorum  73
inscribit facies: Iovis est regalis imago;  74
stare deum pelagi longoque ferire tridente  75
aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi  76
exsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem;  77
at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam,  78
dat galeam capiti, defenditur aegide pectus,  79
percussamque sua simulat de cuspide terram  80
edere cum bacis fetum canentis olivae;  81
mirarique deos: operis Victoria finis.  82
ut tamen exemplis intellegat aemula laudis,  83
quod pretium speret pro tam furialibus ausis  84
quattuor in partes certamina quattuor addit,  85
clara colore suo, brevibus distincta sigillis:  86
Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum,  87
nunc gelidos montes, mortalia corpora quondam,  88
nomina summorum sibi qui tribuere deorum;  89
altera Pygmaeae fatum miserabile matris  90
pars habet: hanc Iuno victam certamine iussit  91
esse gruem populisque suis indicere bellum;  92
pinxit et Antigonen, ausam contendere quondam  93
cum magni consorte Iovis, quam regia Iuno  94
in volucrem vertit, nec profuit Ilion illi  95
Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis  96
ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro;  97
qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum;  98
isque gradus templi, natarum membra suarum,  99
amplectens saxoque iacens lacrimare videtur.  100
circuit extremas oleis pacalibus oras  101
(is modus est) operisque sua facit arbore finem.  102

Maeonis elusam designat imagine tauri  103
Europam: verum taurum, freta vera putares;  104
ipsa videbatur terras spectare relictas  105
et comites clamare suas tactumque vereri  106
adsilientis aquae timidasque reducere plantas.  107
fecit et Asterien aquila luctante teneri,  108
fecit olorinis Ledam recubare sub alis;  109
addidit, ut satyri celatus imagine pulchram  110
Iuppiter inplerit gemino Nycteida fetu,  111
Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit,  112
aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis,  113
Mnemosynen pastor, varius Deoida serpens.  114
te quoque mutatum torvo, Neptune, iuvenco  115
virgine in Aeolia posuit; tu visus Enipeus  116
gignis Aloidas, aries Bisaltida fallis,  117
et te flava comas frugum mitissima mater  118
sensit equum, sensit volucrem crinita colubris  119
mater equi volucris, sensit delphina Melantho:  120
omnibus his faciemque suam faciemque locorum  121
reddidit. est illic agrestis imagine Phoebus,  122
utque modo accipitris pennas, modo terga leonis  123
gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen,  124
Liber ut Erigonen falsa deceperit uva,  125
ut Saturnus equo geminum Chirona crearit.  126
ultima pars telae, tenui circumdata limbo,  127
nexilibus flores hederis habet intertextos.  128

Non illud Pallas, non illud carpere Livor  129
possit opus: doluit successu flava virago  130
et rupit pictas, caelestia crimina, vestes,  131
utque Cytoriaco radium de monte tenebat,  132
ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes.  133
non tulit infelix laqueoque animosa ligavit  134
guttura: pendentem Pallas miserata levavit  135
atque ita 'vive quidem, pende tamen, inproba' dixit,  136
'lexque eadem poenae, ne sis secura futuri,  137
dicta tuo generi serisque nepotibus esto!'  138
post ea discedens sucis Hecateidos herbae  139
sparsit: et extemplo tristi medicamine tactae  140
defluxere comae, cum quis et naris et aures,  141
fitque caput minimum; toto quoque corpore parva est:  142
in latere exiles digiti pro cruribus haerent,  143
cetera venter habet, de quo tamen illa remittit  144
stamen et antiquas exercet aranea telas.  145

Lydia tota fremit, Phrygiaeque per oppida facti  146
rumor it et magnum sermonibus occupat orbem.  147
ante suos Niobe thalamos cognoverat illam,  148
tum cum Maeoniam virgo Sipylumque colebat;  149
nec tamen admonita est poena popularis Arachnes,  150
cedere caelitibus verbisque minoribus uti.  151
multa dabant animos; sed enim nec coniugis artes  152
nec genus amborum magnique potentia regni  153
sic placuere illi, quamvis ea cuncta placerent,  154
ut sua progenies; et felicissima matrum  155
dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset.  156
nam sata Tiresia venturi praescia Manto  157
per medias fuerat divino concita motu  158
vaticinata vias: 'Ismenides, ite frequentes  159
et date Latonae Latonigenisque duobus  160
cum prece tura pia lauroque innectite crinem:  161
ore meo Latona iubet.' paretur, et omnes  162
Thebaides iussis sua tempora frondibus ornant  163
turaque dant sanctis et verba precantia flammis.  164

Ecce venit comitum Niobe celeberrima turba  165
vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro  166
et, quantum ira sinit, formosa; movensque decoro  167
cum capite inmissos umerum per utrumque capillos  168
constitit, utque oculos circumtulit alta superbos,  169
'quis furor auditos' inquit 'praeponere visis  170
caelestes? aut cur colitur Latona per aras,  171
numen adhuc sine ture meum est? mihi Tantalus auctor,  172
cui licuit soli superorum tangere mensas;  173
Pleiadum soror est genetrix mea; maximus Atlas  174
est avus, aetherium qui fert cervicibus axem;  175
Iuppiter alter avus; socero quoque glorior illo.  176
me gentes metuunt Phrygiae, me regia Cadmi  177
sub domina est, fidibusque mei commissa mariti  178
moenia cum populis a meque viroque reguntur.  179
in quamcumque domus adverti lumina partem,  180
inmensae spectantur opes; accedit eodem  181
digna dea facies; huc natas adice septem  182
et totidem iuvenes et mox generosque nurusque!  183
quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam,  184
nescio quoque audete satam Titanida Coeo  185
Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam  186
exiguam sedem pariturae terra negavit!  187
nec caelo nec humo nec aquis dea vestra recepta est:  188
exsul erat mundi, donec miserata vagantem  189
"hospita tu terris erras, ego" dixit "in undis"  190
instabilemque locum Delos dedit. illa duorum  191
facta parens: uteri pars haec est septima nostri.  192
sum felix (quis enim neget hoc?) felixque manebo  193
(hoc quoque quis dubitet?): tutam me copia fecit.  194
maior sum quam cui possit Fortuna nocere,  195
multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet.  196
excessere metum mea iam bona. fingite demi  197
huic aliquid populo natorum posse meorum:  198
non tamen ad numerum redigar spoliata duorum,  199
Latonae turbam, qua quantum distat ab orba?  200
ite -- lig;satis pro re sacri -- lig;laurumque capillis  201
ponite!' deponunt et sacra infecta relinquunt,  202
quodque licet, tacito venerantur murmure numen.  203

Indignata dea est summoque in vertice Cynthi  204
talibus est dictis gemina cum prole locuta:  205
'en ego vestra parens, vobis animosa creatis,  206
et nisi Iunoni nulli cessura dearum,  207
an dea sim, dubitor perque omnia saecula cultis  208
arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris.  209
nec dolor hic solus; diro convicia facto  210
Tantalis adiecit vosque est postponere natis  211
ausa suis et me, quod in ipsam reccidat, orbam  212
dixit et exhibuit linguam scelerata paternam.'  213
adiectura preces erat his Latona relatis:  214
'desine!' Phoebus ait, 'poenae mora longa querella est!'  215
dixit idem Phoebe, celerique per aera lapsu  216
contigerant tecti Cadmeida nubibus arcem.  217

Planus erat lateque patens prope moenia campus,  218
adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum  219
duraque mollierat subiectas ungula glaebas.  220
pars ibi de septem genitis Amphione fortes  221
conscendunt in equos Tyrioque rubentia suco  222
terga premunt auroque graves moderantur habenas.  223
e quibus Ismenus, qui matri sarcina quondam  224
prima suae fuerat, dum certum flectit in orbem  225
quadripedis cursus spumantiaque ora coercet,  226
'ei mihi!' conclamat medioque in pectore fixa  227
tela gerit frenisque manu moriente remissis  228
in latus a dextro paulatim defluit armo.  229
proximus audito sonitu per inane pharetrae  230
frena dabat Sipylus, veluti cum praescius imbris  231
nube fugit visa pendentiaque undique rector  232
carbasa deducit, ne qua levis effluat aura:  233
frena tamen dantem non evitabile telum  234
consequitur, summaque tremens cervice sagitta  235
haesit, et exstabat nudum de gutture ferrum;  236
ille, ut erat, pronus per crura admissa iubasque  237
volvitur et calido tellurem sanguine foedat.  238
Phaedimus infelix et aviti nominis heres  239
Tantalus, ut solito finem inposuere labori,  240
transierant ad opus nitidae iuvenale palaestrae;  241
et iam contulerant arto luctantia nexu  242
pectora pectoribus, cum tento concita nervo,  243
sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta.  244
ingemuere simul, simul incurvata dolore  245
membra solo posuere, simul suprema iacentes  246
lumina versarunt, animam simul exhalarunt.  247
adspicit Alphenor laniataque pectora plangens  248
advolat, ut gelidos conplexibus adlevet artus,  249
inque pio cadit officio; nam Delius illi  250
intima fatifero rupit praecordia ferro.  251
quod simul eductum est, pars et pulmonis in hamis  252
eruta cumque anima cruor est effusus in auras.  253
at non intonsum simplex Damasicthona vulnus  254
adficit: ictus erat, qua crus esse incipit et qua  255
mollia nervosus facit internodia poples.  256
dumque manu temptat trahere exitiabile telum,  257
altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est.  258
expulit hanc sanguis seque eiaculatus in altum  259
emicat et longe terebrata prosilit aura.  260
ultimus Ilioneus non profectura precando  261
bracchia sustulerat 'di' que 'o communiter omnes,'  262
dixerat ignarus non omnes esse rogandos  263
'parcite!' motus erat, cum iam revocabile telum  264
non fuit, arcitenens; minimo tamen occidit ille  265
vulnere, non alte percusso corde sagitta.  266

Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum  267
tam subitae matrem certam fecere ruinae,  268
mirantem potuisse irascentemque, quod ausi  269
hoc essent superi, quod tantum iuris haberent;  270
nam pater Amphion ferro per pectus adacto  271
finierat moriens pariter cum luce dolorem.  272
heu! quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa,  273
quae modo Latois populum submoverat aris  274
et mediam tulerat gressus resupina per urbem  275
invidiosa suis; at nunc miseranda vel hosti!  276
corporibus gelidis incumbit et ordine nullo  277
oscula dispensat natos suprema per omnes;  278
a quibus ad caelum liventia bracchia tollens  279
'pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore,  280
pascere' ait 'satiaque meo tua pectora luctu!  281
[corque ferum satia!' dixit. 'per funera septem]  282
efferor: exsulta victrixque inimica triumpha!  283
cur autem victrix? miserae mihi plura supersunt,  284
quam tibi felici; post tot quoque funera vinco!'  285

Dixerat, et sonuit contento nervus ab arcu;  286
qui praeter Nioben unam conterruit omnes:  287
illa malo est audax. stabant cum vestibus atris  288
ante toros fratrum demisso crine sorores;  289
e quibus una trahens haerentia viscere tela  290
inposito fratri moribunda relanguit ore;  291
altera solari miseram conata parentem  292
conticuit subito duplicataque vulnere caeco est.  293
[oraque compressit, nisi postquam spiritus ibat]  294
haec frustra fugiens collabitur, illa sorori  295
inmoritur; latet haec, illam trepidare videres.  296
sexque datis leto diversaque vulnera passis  297
ultima restabat; quam toto corpore mater,  298
tota veste tegens 'unam minimamque relinque!  299
de multis minimam posco' clamavit 'et unam.'  300
dumque rogat, pro qua rogat, occidit: orba resedit  301
exanimes inter natos natasque virumque  302
deriguitque malis; nullos movet aura capillos,  303
in vultu color est sine sanguine, lumina maestis  304
stant inmota genis, nihil est in imagine vivum.  305
ipsa quoque interius cum duro lingua palato  306
congelat, et venae desistunt posse moveri;  307
nec flecti cervix nec bracchia reddere motus  308
nec pes ire potest; intra quoque viscera saxum est.  309
flet tamen et validi circumdata turbine venti  310
in patriam rapta est: ibi fixa cacumine montis  311
liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant.  312

Tum vero cuncti manifestam numinis iram  313
femina virque timent cultuque inpensius omnes  314
magna gemelliparae venerantur numina divae;  315
utque fit, a facto propiore priora renarrant.  316
e quibus unus ait: 'Lyciae quoque fertilis agris  317
non inpune deam veteres sprevere coloni.  318
res obscura quidem est ignobilitate virorum,  319
mira tamen: vidi praesens stagnumque locumque  320
prodigio notum. nam me iam grandior aevo  321
inpatiensque viae genitor deducere lectos  322
iusserat inde boves gentisque illius eunti  323
ipse ducem dederat, cum quo dum pascua lustro,  324
ecce lacu medio sacrorum nigra favilla  325
ara vetus stabat tremulis circumdata cannis.  326
restitit et pavido "faveas mihi!" murmure dixit  327
dux meus, et simili "faveas!" ego murmure dixi.  328
Naiadum Faunine foret tamen ara rogabam  329
indigenaene, dei, cum talia rettulit hospes:  330
"non hac, o iuvenis, montanum numen in ara est;  331
illa suam vocat hanc, cui quondam regia coniunx  332
orbem interdixit, quam vix erratica Delos  333
orantem accepit tum, cum levis insula nabat;  334
illic incumbens cum Palladis arbore palmae  335
edidit invita geminos Latona noverca.  336
hinc quoque Iunonem fugisse puerpera fertur  337
inque suo portasse sinu, duo numina, natos.  338
iamque Chimaeriferae, cum sol gravis ureret arva,  339
finibus in Lyciae longo dea fessa labore  340
sidereo siccata sitim collegit ab aestu,  341
uberaque ebiberant avidi lactantia nati.  342
forte lacum mediocris aquae prospexit in imis  343
vallibus; agrestes illic fruticosa legebant  344
vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam;  345
accessit positoque genu Titania terram  346
pressit, ut hauriret gelidos potura liquores.  347
rustica turba vetat; dea sic adfata vetantis:  348
'quid prohibetis aquis? usus communis aquarum est.  349
nec solem proprium natura nec aera fecit  350
nec tenues undas: ad publica munera veni;  351
quae tamen ut detis, supplex peto. non ego nostros  352
abluere hic artus lassataque membra parabam,  353
sed relevare sitim. caret os umore loquentis,  354
et fauces arent, vixque est via vocis in illis.  355
haustus aquae mihi nectar erit, vitamque fatebor  356
accepisse simul: vitam dederitis in unda.  357
hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt  358
parva sinu,' et casu tendebant bracchia nati.  359
quem non blanda deae potuissent verba movere?  360
hi tamen orantem perstant prohibere minasque,  361
ni procul abscedat, conviciaque insuper addunt.  362
nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuque  363
turbavere lacus imoque e gurgite mollem  364
huc illuc limum saltu movere maligno.  365
distulit ira sitim; neque enim iam filia Coei  366
supplicat indignis nec dicere sustinet ultra  367
verba minora dea tollensque ad sidera palmas  368
'aeternum stagno' dixit 'vivatis in isto!'  369
eveniunt optata deae: iuvat esse sub undis  370
et modo tota cava submergere membra palude,  371
nunc proferre caput, summo modo gurgite nare,  372
saepe super ripam stagni consistere, saepe  373
in gelidos resilire lacus, sed nunc quoque turpes  374
litibus exercent linguas pulsoque pudore,  375
quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant.  376
vox quoque iam rauca est, inflataque colla tumescunt,  377
ipsaque dilatant patulos convicia rictus;  378
terga caput tangunt, colla intercepta videntur,  379
spina viret, venter, pars maxima corporis, albet,  380
limosoque novae saliunt in gurgite ranae."'  381

Sic ubi nescio quis Lycia de gente virorum  382
rettulit exitium, satyri reminiscitur alter,  383
quem Tritoniaca Latous harundine victum  384
adfecit poena. 'quid me mihi detrahis?' inquit;  385
'a! piget, a! non est' clamabat 'tibia tanti.'  386
clamanti cutis est summos direpta per artus,  387
nec quicquam nisi vulnus erat; cruor undique manat,  388
detectique patent nervi, trepidaeque sine ulla  389
pelle micant venae; salientia viscera possis  390
et perlucentes numerare in pectore fibras.  391
illum ruricolae, silvarum numina, fauni  392
et satyri fratres et tunc quoque carus Olympus  393
et nymphae flerunt, et quisquis montibus illis  394
lanigerosque greges armentaque bucera pavit.  395
fertilis inmaduit madefactaque terra caducas  396
concepit lacrimas ac venis perbibit imis;  397
quas ubi fecit aquam, vacuas emisit in auras.  398
inde petens rapidus ripis declivibus aequor  399
Marsya nomen habet, Phrygiae liquidissimus amnis.  400

Talibus extemplo redit ad praesentia dictis  401
vulgus et exstinctum cum stirpe Amphiona luget;  402
mater in invidia est: hanc tunc quoque dicitur unus  403
flesse Pelops umeroque, suas a pectore postquam  404
deduxit vestes, ebur ostendisse sinistro.  405
concolor hic umerus nascendi tempore dextro  406
corporeusque fuit; manibus mox caesa paternis  407
membra ferunt iunxisse deos, aliisque repertis,  408
qui locus est iuguli medius summique lacerti,  409
defuit: inpositum est non conparentis in usum  410
partis ebur, factoque Pelops fuit integer illo.  411

Finitimi proceres coeunt, urbesque propinquae  412
oravere suos ire ad solacia reges,  413
Argosque et Sparte Pelopeiadesque Mycenae  414
et nondum torvae Calydon invisa Dianae  415
Orchomenosque ferax et nobilis aere Corinthus  416
Messeneque ferox Patraeque humilesque Cleonae  417
et Nelea Pylos neque adhuc Pittheia Troezen,  418
quaeque urbes aliae bimari clauduntur ab Isthmo  419
exteriusque sitae bimari spectantur ab Isthmo;  420
credere quis posset? solae cessastis Athenae.  421
obstitit officio bellum, subvectaque ponto  422
barbara Mopsopios terrebant agmina muros.  423

Threicius Tereus haec auxiliaribus armis  424
fuderat et clarum vincendo nomen habebat;  425
quem sibi Pandion opibusque virisque potentem  426
et genus a magno ducentem forte Gradivo  427
conubio Procnes iunxit; non pronuba Iuno,  428
non Hymenaeus adest, non illi Gratia lecto:  429
Eumenides tenuere faces de funere raptas,  430
Eumenides stravere torum, tectoque profanus  431
incubuit bubo thalamique in culmine sedit.  432
hac ave coniuncti Procne Tereusque, parentes  433
hac ave sunt facti; gratata est scilicet illis  434
Thracia, disque ipsi grates egere; diemque,  435
quaque data est claro Pandione nata tyranno  436
quaque erat ortus Itys, festum iussere vocari:  437
usque adeo latet utilitas.  438

Iam tempora Titan  439
quinque per autumnos repetiti duxerat anni,  440
cum blandita viro Procne 'si gratia' dixit  441
'ulla mea est, vel me visendae mitte sorori,  442
vel soror huc veniat: redituram tempore parvo  443
promittes socero; magni mihi muneris instar  444
germanam vidisse dabis.' iubet ille carinas  445
in freta deduci veloque et remige portus  446
Cecropios intrat Piraeaque litora tangit.  447
ut primum soceri data copia, dextera dextrae  448
iungitur, et fausto committitur omine sermo.  449
coeperat, adventus causam, mandata referre  450
coniugis et celeres missae spondere recursus:  451
ecce venit magno dives Philomela paratu,  452
divitior forma; quales audire solemus  453
naidas et dryadas mediis incedere silvis,  454
si modo des illis cultus similesque paratus.  455
non secus exarsit conspecta virgine Tereus,  456
quam si quis canis ignem supponat aristis  457
aut frondem positasque cremet faenilibus herbas.  458
digna quidem facies; sed et hunc innata libido  459
exstimulat, pronumque genus regionibus illis  460
in Venerem est: flagrat vitio gentisque suoque.  461
impetus est illi comitum corrumpere curam  462
nutricisque fidem nec non ingentibus ipsam  463
sollicitare datis totumque inpendere regnum  464
aut rapere et saevo raptam defendere bello;  465
et nihil est, quod non effreno captus amore  466
ausit, nec capiunt inclusas pectora flammas.  467
iamque moras male fert cupidoque revertitur ore  468
ad mandata Procnes et agit sua vota sub illa.  469
facundum faciebat amor, quotiensque rogabat  470
ulterius iusto, Procnen ita velle ferebat.  471
addidit et lacrimas, tamquam mandasset et illas.  472
pro superi, quantum mortalia pectora caecae  473
noctis habent! ipso sceleris molimine Tereus  474
creditur esse pius laudemque a crimine sumit.  475
quid, quod idem Philomela cupit, patriosque lacertis  476
blanda tenens umeros, ut eat visura sororem,  477
perque suam contraque suam petit ipsa salutem.  478
spectat eam Tereus praecontrectatque videndo  479
osculaque et collo circumdata bracchia cernens  480
omnia pro stimulis facibusque ciboque furoris  481
accipit, et quotiens amplectitur illa parentem,  482
esse parens vellet: neque enim minus inpius esset.  483
vincitur ambarum genitor prece: gaudet agitque  484
illa patri grates et successisse duabus  485
id putat infelix, quod erit lugubre duabus.  486

Iam labor exiguus Phoebo restabat, equique  487
pulsabant pedibus spatium declivis Olympi:  488
regales epulae mensis et Bacchus in auro  489
ponitur; hinc placido dant turgida corpora somno.  490
at rex Odrysius, quamvis secessit, in illa  491
aestuat et repetens faciem motusque manusque  492
qualia vult fingit quae nondum vidit et ignes  493
ipse suos nutrit cura removente soporem.  494
lux erat, et generi dextram conplexus euntis  495
Pandion comitem lacrimis commendat obortis:  496
'hanc ego, care gener, quoniam pia causa coegit,  497
et voluere ambae (voluisti tu quoque, Tereu)  498
do tibi perque fidem cognataque pectora supplex,  499
per superos oro, patrio ut tuearis amore  500
et mihi sollicitae lenimen dulce senectae  501
quam primum (omnis erit nobis mora longa) remittas;  502
tu quoque quam primum (satis est procul esse sororem),  503
si pietas ulla est, ad me, Philomela, redito!'  504
mandabat pariterque suae dabat oscula natae,  505
et lacrimae mites inter mandata cadebant;  506
utque fide pignus dextras utriusque poposcit  507
inter seque datas iunxit natamque nepotemque  508
absentes pro se memori rogat ore salutent;  509
supremumque vale pleno singultibus ore  510
vix dixit timuitque suae praesagia mentis.  511

Ut semel inposita est pictae Philomela carinae,  512
admotumque fretum remis tellusque repulsa est,  513
'vicimus!' exclamat, 'mecum mea vota feruntur!'  514
exsultatque et vix animo sua gaudia differt  515
barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa,  516
non aliter quam cum pedibus praedator obuncis  517
deposuit nido leporem Iovis ales in alto;  518
nulla fuga est capto, spectat sua praemia raptor.  519

Iamque iter effectum, iamque in sua litora fessis  520
puppibus exierant, cum rex Pandione natam  521
in stabula alta trahit, silvis obscura vetustis,  522
atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem  523
et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem  524
includit fassusque nefas et virginem et unam  525
vi superat frustra clamato saepe parente,  526
saepe sorore sua, magnis super omnia divis.  527
illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani  528
ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur,  529
utque columba suo madefactis sanguine plumis  530
horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues.  531
mox ubi mens rediit, passos laniata capillos,  532
lugenti similis caesis plangore lacertis  533
intendens palmas 'o diris barbare factis,  534
o crudelis' ait, 'nec te mandata parentis  535
cum lacrimis movere piis nec cura sororis  536
nec mea virginitas nec coniugialia iura?  537
omnia turbasti; paelex ego facta sororis,  538
tu geminus coniunx, hostis mihi debita Procne!  539
quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide, restet,  540
eripis? atque utinam fecisses ante nefandos  541
concubitus: vacuas habuissem criminis umbras.  542
si tamen haec superi cernunt, si numina divum  543
sunt aliquid, si non perierunt omnia mecum,  544
quandocumque mihi poenas dabis! ipsa pudore  545
proiecto tua facta loquar: si copia detur,  546
in populos veniam; si silvis clausa tenebor,  547
inplebo silvas et conscia saxa movebo;  548
audiet haec aether et si deus ullus in illo est!'  549

Talibus ira feri postquam commota tyranni  550
nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque,  551
quo fuit accinctus, vagina liberat ensem  552
arreptamque coma fixis post terga lacertis  553
vincla pati cogit; iugulum Philomela parabat  554
spemque suae mortis viso conceperat ense:  555
ille indignantem et nomen patris usque vocantem  556
luctantemque loqui conprensam forcipe linguam  557
abstulit ense fero. radix micat ultima linguae,  558
ipsa iacet terraeque tremens inmurmurat atrae,  559
utque salire solet mutilatae cauda colubrae,  560
palpitat et moriens dominae vestigia quaerit.  561
hoc quoque post facinus (vix ausim credere) fertur  562
saepe sua lacerum repetisse libidine corpus.  563

Sustinet ad Procnen post talia facta reverti;  564
coniuge quae viso germanam quaerit, at ille  565
dat gemitus fictos commentaque funera narrat,  566
et lacrimae fecere fidem. velamina Procne  567
deripit ex umeris auro fulgentia lato  568
induiturque atras vestes et inane sepulcrum  569
constituit falsisque piacula manibus infert  570
et luget non sic lugendae fata sororis.  571

Signa deus bis sex acto lustraverat anno;  572
quid faciat Philomela? fugam custodia claudit,  573
structa rigent solido stabulorum moenia saxo,  574
os mutum facti caret indice. grande doloris  575
ingenium est, miserisque venit sollertia rebus:  576
stamina barbarica suspendit callida tela  577
purpureasque notas filis intexuit albis,  578
indicium sceleris; perfectaque tradidit uni,  579
utque ferat dominae, gestu rogat; illa rogata  580
pertulit ad Procnen nec scit, quid tradat in illis.  581
evolvit vestes saevi matrona tyranni  582
germanaeque suae fatum miserabile legit  583
et (mirum potuisse) silet: dolor ora repressit,  584
verbaque quaerenti satis indignantia linguae  585
defuerunt, nec flere vacat, sed fasque nefasque  586
confusura ruit poenaeque in imagine tota est.  587

Tempus erat, quo sacra solent trieterica Bacchi  588
Sithoniae celebrare nurus: (nox conscia sacris,  589
nocte sonat Rhodope tinnitibus aeris acuti)  590
nocte sua est egressa domo regina deique  591
ritibus instruitur furialiaque accipit arma;  592
vite caput tegitur, lateri cervina sinistro  593
vellera dependent, umero levis incubat hasta.  594
concita per silvas turba comitante suarum  595
terribilis Procne furiisque agitata doloris,  596
Bacche, tuas simulat: venit ad stabula avia tandem  597
exululatque euhoeque sonat portasque refringit  598
germanamque rapit raptaeque insignia Bacchi  599
induit et vultus hederarum frondibus abdit  600
attonitamque trahens intra sua moenia ducit.  601

Ut sensit tetigisse domum Philomela nefandam,  602
horruit infelix totoque expalluit ore;  603
nacta locum Procne sacrorum pignora demit  604
oraque develat miserae pudibunda sororis  605
amplexumque petit; sed non attollere contra  606
sustinet haec oculos paelex sibi visa sororis  607
deiectoque in humum vultu iurare volenti  608
testarique deos, per vim sibi dedecus illud  609
inlatum, pro voce manus fuit. ardet et iram  610
non capit ipsa suam Procne fletumque sororis  611
corripiens 'non est lacrimis hoc' inquit 'agendum,  612
sed ferro, sed si quid habes, quod vincere ferrum  613
possit. in omne nefas ego me, germana, paravi:  614
aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo,  615
artificem mediis inmittam Terea flammis,  616
aut linguam atque oculos et quae tibi membra pudorem  617
abstulerunt ferro rapiam, aut per vulnera mille  618
sontem animam expellam! magnum quodcumque paravi;  619
quid sit, adhuc dubito.'  620

Peragit dum talia Procne,  621
ad matrem veniebat Itys; quid possit, ab illo  622
admonita est oculisque tuens inmitibus 'a! quam  623
es similis patri!' dixit nec plura locuta  624
triste parat facinus tacitaque exaestuat ira.  625
ut tamen accessit natus matrique salutem  626
attulit et parvis adduxit colla lacertis  627
mixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit,  628
mota quidem est genetrix, infractaque constitit ira  629
invitique oculi lacrimis maduere coactis;  630
sed simul ex nimia mentem pietate labare  631
sensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororis  632
inque vicem spectans ambos 'cur admovet' inquit  633
'alter blanditias, rapta silet altera lingua?  634
quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem?  635
cui sis nupta, vide, Pandione nata, marito!  636
degeneras! scelus est pietas in coniuge Tereo.'  637
nec mora, traxit Ityn, veluti Gangetica cervae  638
lactentem fetum per silvas tigris opacas,  639
utque domus altae partem tenuere remotam,  640
tendentemque manus et iam sua fata videntem  641
et 'mater! mater!' clamantem et colla petentem  642
ense ferit Procne, lateri qua pectus adhaeret,  643
nec vultum vertit. satis illi ad fata vel unum  644
vulnus erat: iugulum ferro Philomela resolvit,  645
vivaque adhuc animaeque aliquid retinentia membra  646
dilaniant. pars inde cavis exsultat aenis,  647
pars veribus stridunt; manant penetralia tabo.  648

His adhibet coniunx ignarum Terea mensis  649
et patrii moris sacrum mentita, quod uni  650
fas sit adire viro, comites famulosque removit.  651
ipse sedens solio Tereus sublimis avito  652
vescitur inque suam sua viscera congerit alvum,  653
tantaque nox animi est, 'Ityn huc accersite!' dixit.  654
dissimulare nequit crudelia gaudia Procne  655
iamque suae cupiens exsistere nuntia cladis  656
'intus habes, quem poscis' ait: circumspicit ille  657
atque, ubi sit, quaerit; quaerenti iterumque vocanti,  658
sicut erat sparsis furiali caede capillis,  659
prosiluit Ityosque caput Philomela cruentum  660
misit in ora patris nec tempore maluit ullo  661
posse loqui et meritis testari gaudia dictis.  662
Thracius ingenti mensas clamore repellit  663
vipereasque ciet Stygia de valle sorores  664
et modo, si posset, reserato pectore diras  665
egerere inde dapes semesaque viscera gestit,  666
flet modo seque vocat bustum miserabile nati,  667
nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro.  668
corpora Cecropidum pennis pendere putares:  669
pendebant pennis. quarum petit altera silvas,  670
altera tecta subit, neque adhuc de pectore caedis  671
excessere notae, signataque sanguine pluma est.  672
ille dolore suo poenaeque cupidine velox  673
vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristae.  674
prominet inmodicum pro longa cuspide rostrum;  675
nomen epops volucri, facies armata videtur.  676

Hic dolor ante diem longaeque extrema senectae  677
tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras.  678
sceptra loci rerumque capit moderamen Erectheus,  679
iustitia dubium validisne potentior armis.  680
quattuor ille quidem iuvenes totidemque crearat  681
femineae sortis, sed erat par forma duarum.  682
e quibus Aeolides Cephalus te coniuge felix,  683
Procri, fuit; Boreae Tereus Thracesque nocebant,  684
dilectaque diu caruit deus Orithyia,  685
dum rogat et precibus mavult quam viribus uti;  686
ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira,  687
quae solita est illi nimiumque domestica vento,  688
'et merito!' dixit; 'quid enim mea tela reliqui,  689
saevitiam et vires iramque animosque minaces,  690
admovique preces, quarum me dedecet usus?  691
apta mihi vis est: vi tristia nubila pello,  692
vi freta concutio nodosaque robora verto  693
induroque nives et terras grandine pulso;  694
idem ego, cum fratres caelo sum nactus aperto  695
(nam mihi campus is est), tanto molimine luctor,  696
ut medius nostris concursibus insonet aether  697
exsiliantque cavis elisi nubibus ignes;  698
idem ego, cum subii convexa foramina terrae  699
supposuique ferox imis mea terga cavernis,  700
sollicito manes totumque tremoribus orbem.  701
hac ope debueram thalamos petiisse, socerque  702
non orandus erat mihi sed faciendus Erectheus.'  703
haec Boreas aut his non inferiora locutus  704
excussit pennas, quarum iactatibus omnis  705
adflata est tellus latumque perhorruit aequor,  706
pulvereamque trahens per summa cacumina pallam  707
verrit humum pavidamque metu caligine tectus  708
Orithyian amans fulvis amplectitur alis.  709
dum volat, arserunt agitati fortius ignes,  710
nec prius aerii cursus suppressit habenas,  711
quam Ciconum tenuit populos et moenia raptor.  712
illic et gelidi coniunx Actaea tyranni  713
et genetrix facta est, partus enixa gemellos,  714
cetera qui matris, pennas genitoris haberent.  715
non tamen has una memorant cum corpore natas,  716
barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis,  717
inplumes Calaisque puer Zetesque fuerunt;  718
mox pariter pennae ritu coepere volucrum  719
cingere utrumque latus, pariter flavescere malae.  720
ergo ubi concessit tempus puerile iuventae,  721
vellera cum Minyis nitido radiantia villo  722
per mare non notum prima petiere carina.  723

 Liber V Liber VII