Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant, 1
perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam 2
Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati 3
virgineas volucres miseri senis ore fugarant, 4
multaque perpessi claro sub Iasone tandem 5
contigerant rapidas limosi Phasidos undas. 6
dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt 7
lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum, 8
concipit interea validos Aeetias ignes 9
et luctata diu, postquam ratione furorem 10
vincere non poterat, 'frustra, Medea, repugnas: 11
nescio quis deus obstat,' ait, 'mirumque, quid hoc est, 12
aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur. 13
nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur? 14
sunt quoque dura nimis! cur, quem modo denique vidi, 15
ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris? 16
excute virgineo conceptas pectore flammas, 17
si potes, infelix! si possem, sanior essem! 18
sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido, 19
mens aliud suadet: video meliora proboque, 20
deteriora sequor. quid in hospite, regia virgo, 21
ureris et thalamos alieni concipis orbis? 22
haec quoque terra potest, quod ames, dare. vivat an ille 23
occidat, in dis est. vivat tamen! idque precari 24
vel sine amore licet: quid enim commisit Iason? 25
quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis aetas 26
et genus et virtus? quem non, ut cetera desint, 27
ore movere potest? certe mea pectora movit. 28
at nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore 29
concurretque suae segeti, tellure creatis 30
hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi. 31
hoc ego si patiar, tum me de tigride natam, 32
tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor! 33
cur non et specto pereuntem oculosque videndo 34
conscelero? cur non tauros exhortor in illum 35
terrigenasque feros insopitumque draconem? 36
di meliora velint! quamquam non ista precanda, 37
sed facienda mihi. -- prodamne ego regna parentis, 38
atque ope nescio quis servabitur advena nostra, 39
ut per me sospes sine me det lintea ventis 40
virque sit alterius, poenae Medea relinquar? 41
si facere hoc aliamve potest praeponere nobis, 42
occidat ingratus! sed non is vultus in illo, 43
non ea nobilitas animo est, ea gratia formae, 44
ut timeam fraudem meritique oblivia nostri. 45
et dabit ante fidem, cogamque in foedera testes 46
esse deos. quid tuta times? accingere et omnem 47
pelle moram: tibi se semper debebit Iason, 48
te face sollemni iunget sibi perque Pelasgas 49
servatrix urbes matrum celebrabere turba. 50
ergo ego germanam fratremque patremque deosque 51
et natale solum ventis ablata relinquam? 52
nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus, 53
frater adhuc infans; stant mecum vota sororis, 54
maximus intra me deus est! non magna relinquam, 55
magna sequar: titulum servatae pubis Achivae 56
notitiamque soli melioris et oppida, quorum 57
hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum, 58
quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis, 59
Aesoniden mutasse velim, quo coniuge felix 60
et dis cara ferar et vertice sidera tangam. 61
quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis 62
dicuntur montes ratibusque inimica Charybdis 63
nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis 64
Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo? 65
nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis haerens 66
per freta longa ferar; nihil illum amplexa verebor 67
aut, siquid metuam, metuam de coniuge solo. -- 68
coniugiumne putas speciosaque nomina culpae 69
inponis, Medea, tuae? -- quin adspice, quantum 70
adgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen!' 71
dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque 72
constiterant, et victa dabat iam terga Cupido. 73
Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras, 74
quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat, 75
et iam fortis erat, pulsusque recesserat ardor, 76
cum videt Aesoniden exstinctaque flamma reluxit. 77
erubuere genae, totoque recanduit ore, 78
utque solet ventis alimenta adsumere, quaeque 79
parva sub inducta latuit scintilla favilla 80
crescere et in veteres agitata resurgere vires, 81
sic iam lenis amor, iam quem languere putares, 82
ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit. 83
et casu solito formosior Aesone natus 84
illa luce fuit: posses ignoscere amanti. 85
spectat et in vultu veluti tum denique viso 86
lumina fixa tenet nec se mortalia demens 87
ora videre putat nec se declinat ab illo; 88
ut vero coepitque loqui dextramque prehendit 89
hospes et auxilium submissa voce rogavit 90
promisitque torum, lacrimis ait illa profusis: 91
'quid faciam, video: nec me ignorantia veri 92
decipiet, sed amor. servabere munere nostro, 93
servatus promissa dato!' per sacra triformis 94
ille deae lucoque foret quod numen in illo 95
perque patrem soceri cernentem cuncta futuri 96
eventusque suos et tanta pericula iurat: 97
creditus accepit cantatas protinus herbas 98
edidicitque usum laetusque in tecta recessit. 99
Postera depulerat stellas Aurora micantes: 100
conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum 101
consistuntque iugis; medio rex ipse resedit 102
agmine purpureus sceptroque insignis eburno. 103
ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant 104
aeripedes tauri, tactaeque vaporibus herbae 105
ardent, utque solent pleni resonare camini, 106
aut ubi terrena silices fornace soluti 107
concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum, 108
pectora sic intus clausas volventia flammas 109
gutturaque usta sonant; tamen illis Aesone natus 110
obvius it. vertere truces venientis ad ora 111
terribiles vultus praefixaque cornua ferro 112
pulvereumque solum pede pulsavere bisulco 113
fumificisque locum mugitibus inpleverunt. 114
deriguere metu Minyae; subit ille nec ignes 115
sentit anhelatos (tantum medicamina possunt!) 116
pendulaque audaci mulcet palearia dextra 117
suppositosque iugo pondus grave cogit aratri 118
ducere et insuetum ferro proscindere campum: 119
mirantur Colchi, Minyae clamoribus augent 120
adiciuntque animos. galea tum sumit aena 121
vipereos dentes et aratos spargit in agros. 122
semina mollit humus valido praetincta veneno, 123
et crescunt fiuntque sati nova corpora dentes, 124
utque hominis speciem materna sumit in alvo 125
perque suos intus numeros conponitur infans 126
nec nisi maturus communes exit in auras, 127
sic, ubi visceribus gravidae telluris imago 128
effecta est hominis, feto consurgit in arvo, 129
quodque magis mirum est, simul edita concutit arma. 130
quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas 131
in caput Haemonii iuvenis torquere parantis, 132
demisere metu vultumque animumque Pelasgi; 133
ipsa quoque extimuit, quae tutum fecerat illum. 134
utque peti vidit iuvenem tot ab hostibus unum, 135
palluit et subito sine sanguine frigida sedit, 136
neve parum valeant a se data gramina, carmen 137
auxiliare canit secretasque advocat artes. 138
ille gravem medios silicem iaculatus in hostes 139
a se depulsum Martem convertit in ipsos: 140
terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres 141
civilique cadunt acie. gratantur Achivi 142
victoremque tenent avidisque amplexibus haerent. 143
tu quoque victorem conplecti, barbara, velles: 144
obstitit incepto pudor, at conplexa fuisses, 145
sed te, ne faceres, tenuit reverentia famae. 146
quod licet, adfectu tacito laetaris agisque 147
carminibus grates et dis auctoribus horum. 148
Pervigilem superest herbis sopire draconem, 149
qui crista linguisque tribus praesignis et uncis 150
dentibus horrendus custos erat arboris aureae. 151
hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci 152
verbaque ter dixit placidos facientia somnos, 153
quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt, 154
somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro 155
heros Aesonius potitur spolioque superbus 156
muneris auctorem secum, spolia altera, portans 157
victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus. 158
Haemoniae matres pro gnatis dona receptis 159
grandaevique ferunt patres congestaque flamma 160
tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum 161
victima vota cadit, sed abest gratantibus Aeson 162
iam propior leto fessusque senilibus annis, 163
cum sic Aesonides: 'o cui debere salutem 164
confiteor, coniunx, quamquam mihi cuncta dedisti 165
excessitque fidem meritorum summa tuorum, 166
si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt?) 167
deme meis annis et demptos adde parenti!' 168
nec tenuit lacrimas: mota est pietate rogantis, 169
dissimilemque animum subiit Aeeta relictus; 170
nec tamen adfectus talis confessa 'quod' inquit 171
'excidit ore tuo, coniunx, scelus? ergo ego cuiquam 172
posse tuae videor spatium transcribere vitae? 173
nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa; sed isto, 174
quod petis, experiar maius dare munus, Iason. 175
arte mea soceri longum temptabimus aevum, 176
non annis revocare tuis, modo diva triformis 177
adiuvet et praesens ingentibus adnuat ausis.' 178
Tres aberant noctes, ut cornua tota coirent 179
efficerentque orbem; postquam plenissima fulsit 180
ac solida terras spectavit imagine luna, 181
egreditur tectis vestes induta recinctas, 182
nuda pedem, nudos umeris infusa capillos, 183
fertque vagos mediae per muta silentia noctis 184
incomitata gradus: homines volucresque ferasque 185
solverat alta quies, nullo cum murmure saepes, 186
inmotaeque silent frondes, silet umidus aer, 187
sidera sola micant: ad quae sua bracchia tendens 188
ter se convertit, ter sumptis flumine crinem 189
inroravit aquis ternisque ululatibus ora 190
solvit et in dura submisso poplite terra 191
'Nox' ait 'arcanis fidissima, quaeque diurnis 192
aurea cum luna succeditis ignibus astra, 193
tuque, triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris 194
adiutrixque venis cantusque artisque magorum, 195
quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis, 196
auraeque et venti montesque amnesque lacusque, 197
dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste, 198
quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes 199
in fontes rediere suos, concussaque sisto, 200
stantia concutio cantu freta, nubila pello 201
nubilaque induco, ventos abigoque vocoque, 202
vipereas rumpo verbis et carmine fauces, 203
vivaque saxa sua convulsaque robora terra 204
et silvas moveo iubeoque tremescere montis 205
et mugire solum manesque exire sepulcris! 206
te quoque, Luna, traho, quamvis Temesaea labores 207
aera tuos minuant; currus quoque carmine nostro 208
pallet avi, pallet nostris Aurora venenis! 209
vos mihi taurorum flammas hebetastis et unco 210
inpatiens oneris collum pressistis aratro, 211
vos serpentigenis in se fera bella dedistis 212
custodemque rudem somni sopistis et aurum 213
vindice decepto Graias misistis in urbes: 214
nunc opus est sucis, per quos renovata senectus 215
in florem redeat primosque recolligat annos, 216
et dabitis. neque enim micuerunt sidera frustra, 217
nec frustra volucrum tractus cervice draconum 218
currus adest.' aderat demissus ab aethere currus. 219
quo simul adscendit frenataque colla draconum 220
permulsit manibusque leves agitavit habenas, 221
sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe 222
despicit et certis regionibus adplicat angues: 223
et quas Ossa tulit, quas altum Pelion herbas, 224
Othrysque Pindusque et Pindo maior Olympus, 225
perspicit et placitas partim radice revellit, 226
partim succidit curvamine falcis aenae. 227
multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis, 228
multa quoque Amphrysi, neque eras inmunis, Enipeu; 229
nec non Peneos nec non Spercheides undae 230
contribuere aliquid iuncosaque litora Boebes; 231
carpsit et Euboica vivax Anthedone gramen, 232
nondum mutato vulgatum corpore Glauci. 233
Et iam nona dies curru pennisque draconum 234
nonaque nox omnes lustrantem viderat agros, 235
cum rediit; neque erant tacti nisi odore dracones, 236
et tamen annosae pellem posuere senectae. 237
constitit adveniens citra limenque foresque 238
et tantum caelo tegitur refugitque viriles 239
contactus, statuitque aras de caespite binas, 240
dexteriore Hecates, ast laeva parte Iuventae. 241
has ubi verbenis silvaque incinxit agresti, 242
haud procul egesta scrobibus tellure duabus 243
sacra facit cultrosque in guttura velleris atri 244
conicit et patulas perfundit sanguine fossas; 245
tum super invergens liquidi carchesia mellis 246
alteraque invergens tepidi carchesia lactis, 247
verba simul fudit terrenaque numina civit 248
umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem, 249
ne properent artus anima fraudare senili. 250
Quos ubi placavit precibusque et murmure longo, 251
Aesonis effetum proferri corpus ad auras 252
iussit et in plenos resolutum carmine somnos 253
exanimi similem stratis porrexit in herbis. 254
hinc procul Aesoniden, procul hinc iubet ire ministros 255
et monet arcanis oculos removere profanos. 256
diffugiunt iussi; passis Medea capillis 257
bacchantum ritu flagrantis circuit aras 258
multifidasque faces in fossa sanguinis atra 259
tinguit et infectas geminis accendit in aris 260
terque senem flamma, ter aqua, ter sulphure lustrat. 261
Interea validum posito medicamen aeno 262
fervet et exsultat spumisque tumentibus albet. 263
illic Haemonia radices valle resectas 264
seminaque floresque et sucos incoquit atros; 265
adicit extremo lapides Oriente petitos 266
et quas Oceani refluum mare lavit harenas; 267
addit et exceptas luna pernocte pruinas 268
et strigis infamis ipsis cum carnibus alas 269
inque virum soliti vultus mutare ferinos 270
ambigui prosecta lupi; nec defuit illis 271
squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri 272
vivacisque iecur cervi; quibus insuper addit 273
ova caputque novem cornicis saecula passae. 274
his et mille aliis postquam sine nomine rebus 275
propositum instruxit mortali barbara maius, 276
arenti ramo iampridem mitis olivae 277
omnia confudit summisque inmiscuit ima. 278
ecce vetus calido versatus stipes aeno 279
fit viridis primo nec longo tempore frondes 280
induit et subito gravidis oneratur olivis: 281
at quacumque cavo spumas eiecit aeno 282
ignis et in terram guttae cecidere calentes, 283
vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt. 284
quae simul ac vidit, stricto Medea recludit 285
ense senis iugulum veteremque exire cruorem 286
passa replet sucis; quos postquam conbibit Aeson 287
aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque 288
canitie posita nigrum rapuere colorem, 289
pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque, 290
adiectoque cavae supplentur corpore rugae, 291
membraque luxuriant: Aeson miratur et olim 292
ante quater denos hunc se reminiscitur annos. 293
Viderat ex alto tanti miracula monstri 294
Liber et admonitus, iuvenes nutricibus annos 295
posse suis reddi, capit hoc a Colchide munus. 296
Neve doli cessent, odium cum coniuge falsum 297
Phasias adsimulat Peliaeque ad limina supplex 298
confugit; atque illam, quoniam gravis ipse senecta est, 299
excipiunt natae; quas tempore callida parvo 300
Colchis amicitiae mendacis imagine cepit, 301
dumque refert inter meritorum maxima demptos 302
Aesonis esse situs atque hac in parte moratur, 303
spes est virginibus Pelia subiecta creatis, 304
arte suum parili revirescere posse parentem, 305
idque petunt pretiumque iubent sine fine pacisci. 306
illa brevi spatio silet et dubitare videtur 307
suspenditque animos ficta gravitate rogantum. 308
mox ubi pollicita est, 'quo sit fiducia maior 309
muneris huius' ait, 'qui vestri maximus aevo est 310
dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet.' 311
protinus innumeris effetus laniger annis 312
attrahitur flexo circum cava tempora cornu; 313
cuius ut Haemonio marcentia guttura cultro 314
fodit et exiguo maculavit sanguine ferrum, 315
membra simul pecudis validosque venefica sucos 316
mergit in aere cavo: minuunt ea corporis artus 317
cornuaque exurunt nec non cum cornibus annos, 318
et tener auditur medio balatus aeno: 319
nec mora, balatum mirantibus exsilit agnus 320
lascivitque fuga lactantiaque ubera quaerit. 321
Obstipuere satae Pelia, promissaque postquam 322
exhibuere fidem, tum vero inpensius instant. 323
ter iuga Phoebus equis in Hibero flumine mersis 324
dempserat et quarta radiantia nocte micabant 325
sidera, cum rapido fallax Aeetias igni 326
imponit purum laticem et sine viribus herbas. 327
iamque neci similis resoluto corpore regem 328
et cum rege suo custodes somnus habebat, 329
quem dederant cantus magicaeque potentia linguae; 330
intrarant iussae cum Colchide limina natae 331
ambierantque torum: 'quid nunc dubitatis inertes? 332
stringite' ait 'gladios veteremque haurite crurorem, 333
ut repleam vacuas iuvenali sanguine venas! 334
in manibus vestris vita est aetasque parentis: 335
si pietas ulla est nec spes agitatis inanis, 336
officium praestate patri telisque senectam 337
exigite, et saniem coniecto emittite ferro!' 338
his, ut quaeque pia est, hortatibus inpia prima est 339
et, ne sit scelerata, facit scelus: haud tamen ictus 340
ulla suos spectare potest, oculosque reflectunt, 341
caecaque dant saevis aversae vulnera dextris. 342
ille cruore fluens, cubito tamen adlevat artus, 343
semilacerque toro temptat consurgere, et inter 344
tot medius gladios pallentia bracchia tendens 345
'quid facitis, gnatae? quid vos in fata parentis 346
armat?' ait: cecidere illis animique manusque; 347
plura locuturo cum verbis guttura Colchis 348
abstulit et calidis laniatum mersit in undis. 349
Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras, 350
non exempta foret poenae: fugit alta superque 351
Pelion umbrosum, Philyreia tecta, superque 352
Othryn et eventu veteris loca nota Cerambi: 353
hic ope nympharum sublatus in aera pennis, 354
cum gravis infuso tellus foret obruta ponto, 355
Deucalioneas effugit inobrutus undas. 356
Aeoliam Pitanen a laeva parte relinquit 357
factaque de saxo longi simulacra draconis 358
Idaeumque nemus, quo nati furta, iuvencum, 359
occuluit Liber falsi sub imagine cervi, 360
quaque pater Corythi parva tumulatus harena est, 361
et quos Maera novo latratu terruit agros, 362
Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres 363
gesserunt tum, cum discederet Herculis agmen, 364
Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas, 365
quorum oculos ipso vitiantes omnia visu 366
Iuppiter exosus fraternis subdidit undis; 367
transit et antiquae Cartheia moenia Ceae, 368
qua pater Alcidamas placidam de corpore natae 369
miraturus erat nasci potuisse columbam. 370
inde lacus Hyries videt et Cycneia Tempe, 371
quae subitus celebravit olor: nam Phylius illic 372
imperio pueri volucrisque ferumque leonem 373
tradiderat domitos; taurum quoque vincere iussus 374
vicerat et spreto totiens iratus amore 375
praemia poscenti taurum suprema negabat; 376
ille indignatus 'cupies dare' dixit et alto 377
desiluit saxo; cuncti cecidisse putabant: 378
factus olor niveis pendebat in aere pennis; 379
at genetrix Hyrie, servati nescia, flendo 380
delicuit stagnumque suo de nomine fecit. 381
adiacet his Pleuron, in qua trepidantibus alis 382
Ophias effugit natorum vulnera Combe; 383
inde Calaureae Letoidos adspicit arva 384
in volucrem versi cum coniuge conscia regis. 385
dextera Cyllene est, in qua cum matre Menephron 386
concubiturus erat saevarum more ferarum; 387
Cephison procul hinc deflentem fata nepotis 388
respicit in tumidam phocen ab Apolline versi 389
Eumelique domum lugentis in aere natum. 390
Tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis 391
contigit: hic aevo veteres mortalia primo 392
corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis. 393
sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis 394
flagrantemque domum regis mare vidit utrumque, 395
sanguine natorum perfunditur inpius ensis, 396
ultaque se male mater Iasonis effugit arma. 397
hinc Titaniacis ablata draconibus intrat 398
Palladias arces, quae te, iustissima Phene, 399
teque, senex Peripha, pariter videre volantes 400
innixamque novis neptem Polypemonis alis. 401
excipit hanc Aegeus facto damnandus in uno, 402
nec satis hospitium est, thalami quoque foedere iungit. 403
Iamque aderat Theseus, proles ignara parenti, 404
qui virtute sua bimarem pacaverat Isthmon: 405
huius in exitium miscet Medea, quod olim 406
attulerat secum Scythicis aconiton ab oris. 407
illud Echidnaeae memorant e dentibus ortum 408
esse canis: specus est tenebroso caecus hiatu, 409
est via declivis, per quam Tirynthius heros 410
restantem contraque diem radiosque micantes 411
obliquantem oculos nexis adamante catenis 412
Cerberon abstraxit, rabida qui concitus ira 413
inplevit pariter ternis latratibus auras 414
et sparsit virides spumis albentibus agros; 415
has concresse putant nactasque alimenta feracis 416
fecundique soli vires cepisse nocendi; 417
quae quia nascuntur dura vivacia caute, 418
agrestes aconita vocant. ea coniugis astu 419
ipse parens Aegeus nato porrexit ut hosti. 420
sumpserat ignara Theseus data pocula dextra, 421
cum pater in capulo gladii cognovit eburno 422
signa sui generis facinusque excussit ab ore. 423
effugit illa necem nebulis per carmina motis; 424
At genitor, quamquam laetatur sospite nato, 425
attonitus tamen est, ingens discrimine parvo 426
committi potuisse nefas: fovet ignibus aras 427
muneribusque deos inplet, feriuntque secures 428
colla torosa boum vinctorum cornua vittis. 429
nullus Erecthidis fertur celebratior illo 430
inluxisse dies: agitant convivia patres 431
et medium vulgus nec non et carmina vino 432
ingenium faciente canunt: 'te, maxime Theseu, 433
mirata est Marathon Cretaei sanguine tauri, 434
quodque suis securus arat Cromyona colonus, 435
munus opusque tuum est; tellus Epidauria per te 436
clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem, 437
vidit et inmitem Cephisias ora Procrusten, 438
Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin. 439
occidit ille Sinis magnis male viribus usus, 440
qui poterat curvare trabes et agebat ab alto 441
ad terram late sparsuras corpora pinus. 442
tutus ad Alcathoen, Lelegeia moenia, limes 443
conposito Scirone patet, sparsisque latronis 444
terra negat sedem, sedem negat ossibus unda; 445
quae iactata diu fertur durasse vetustas 446
in scopulos: scopulis nomen Scironis inhaeret. 447
si titulos annosque tuos numerare velimus, 448
facta prement annos. pro te, fortissime, vota 449
publica suscipimus, Bacchi tibi sumimus haustus.' 450
consonat adsensu populi precibusque faventum 451
regia, nec tota tristis locus ullus in urbe est. 452
Nec tamen (usque adeo nulla est sincera voluptas, 453
sollicitumque aliquid laetis intervenit) Aegeus 454
gaudia percepit nato secura recepto: 455
bella parat Minos; qui quamquam milite, quamquam 456
classe valet, patria tamen est firmissimus ira 457
Androgeique necem iustis ulciscitur armis. 458
ante tamen bello vires adquirit amicas, 459
quaque potens habitus volucri freta classe pererrat: 460
hinc Anaphen sibi iungit et Astypaleia regna, 461
(promissis Anaphen, regna Astypaleia bello); 462
hinc humilem Myconon cretosaque rura Cimoli 463
florentemque thymo Syron planamque Seriphon 464
marmoreamque Paron, quamque inpia prodidit Arne 465
Siphnon et accepto, quod avara poposcerat, auro 466
mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum, 467
nigra pedes, nigris velata monedula pennis. 468
At non Oliaros Didymeque et Tenos et Andros 469
et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae 470
Cnosiacas iuvere rates; latere inde sinistro 471
Oenopiam Minos petit, Aeacideia regna: 472
Oenopiam veteres adpellavere, sed ipse 473
Aeacus Aeginam genetricis nomine dixit. 474
turba ruit tantaeque virum cognoscere famae 475
expetit; occurrunt illi Telamonque minorque 476
quam Telamon Peleus et proles tertia Phocus; 477
ipse quoque egreditur tardus gravitate senili 478
Aeacus et, quae sit veniendi causa, requirit. 479
admonitus patrii luctus suspirat et illi 480
dicta refert rector populorum talia centum: 481
'arma iuves oro pro gnato sumpta piaeque 482
pars sis militiae; tumulo solacia posco.' 483
huic Asopiades 'petis inrita' dixit 'et urbi 484
non facienda meae; neque enim coniunctior ulla 485
Cecropidis est hac tellus: ea foedera nobis.' 486
tristis abit 'stabunt' que 'tibi tua foedera magno' 487
dixit et utilius bellum putat esse minari 488
quam gerere atque suas ibi praeconsumere vires. 489
classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia muris 490
spectari poterat, cum pleno concita velo 491
Attica puppis adest in portusque intrat amicos, 492
quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat. 493
Aeacidae longo iuvenes post tempore visum 494
agnovere tamen Cephalum dextrasque dedere 495
inque patris duxere domum: spectabilis heros 496
et veteris retinens etiamnum pignora formae 497
ingreditur ramumque tenens popularis olivae 498
a dextra laevaque duos aetate minores 499
maior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos. 500
Postquam congressus primi sua verba tulerunt, 501
Cecropidae Cephalus peragit mandata rogatque 502
auxilium foedusque refert et iura parentum, 503
imperiumque peti totius Achaidos addit. 504
sic ubi mandatam iuvit facundia causam, 505
Aeacus, in capulo sceptri nitente sinistra, 506
'ne petite auxilium, sed sumite' dixit, 'Athenae, 507
nec dubie vires, quas haec habet insula, vestras 508
ducite, et (o maneat rerum status iste mearum!) 509
robora non desunt; superat mihi miles et hoc est, 510
gratia dis, felix et inexcusabile tempus.' 511
'immo ita sit' Cephalus, 'crescat tua civibus opto 512
urbs' ait; 'adveniens equidem modo gaudia cepi, 513
cum tam pulchra mihi, tam par aetate iuventus 514
obvia processit; multos tamen inde requiro, 515
quos quondam vidi vestra prius urbe receptus.' 516
Aeacus ingemuit tristique ita voce locutus: 517
'flebile principium melior fortuna secuta est; 518
hanc utinam possem vobis memorare sine illo! 519
ordine nunc repetam, neu longa ambage morer vos, 520
ossa cinisque iacent, memori quos mente requiris, 521
et quota pars illi rerum periere mearum! 522
dira lues ira populis Iunonis iniquae 523
incidit exosae dictas a paelice terras. 524
dum visum mortale malum tantaeque latebat 525
causa nocens cladis, pugnatum est arte medendi: 526
exitium superabat opem, quae victa iacebat. 527
principio caelum spissa caligine terras 528
pressit et ignavos inclusit nubibus aestus; 529
dumque quater iunctis explevit cornibus orbem 530
Luna, quater plenum tenuata retexuit orbem, 531
letiferis calidi spirarunt aestibus austri. 532
constat et in fontis vitium venisse lacusque, 533
miliaque incultos serpentum multa per agros 534
errasse atque suis fluvios temerasse venenis. 535
strage canum primo volucrumque oviumque boumque 536
inque feris subiti deprensa potentia morbi. 537
concidere infelix validos miratur arator 538
inter opus tauros medioque recumbere sulco; 539
lanigeris gregibus balatus dantibus aegros 540
sponte sua lanaeque cadunt et corpora tabent; 541
acer equus quondam magnaeque in pulvere famae 542
degenerat palmas veterumque oblitus honorum 543
ad praesepe gemit leto moriturus inerti. 544
non aper irasci meminit, non fidere cursu 545
cerva nec armentis incurrere fortibus ursi. 546
omnia languor habet: silvisque agrisque viisque 547
corpora foeda iacent, vitiantur odoribus aurae. 548
mira loquar: non illa canes avidaeque volucres, 549
non cani tetigere lupi; dilapsa liquescunt 550
adflatuque nocent et agunt contagia late. 551
'Pervenit ad miseros damno graviore colonos 552
pestis et in magnae dominatur moenibus urbis. 553
viscera torrentur primo, flammaeque latentis 554
indicium rubor est et ductus anhelitus; igni 555
aspera lingua tumet, tepidisque arentia ventis 556
ora patent, auraeque graves captantur hiatu. 557
non stratum, non ulla pati velamina possunt, 558
nuda sed in terra ponunt praecordia, nec fit 559
corpus humo gelidum, sed humus de corpore fervet. 560
nec moderator adest, inque ipsos saeva medentes 561
erumpit clades, obsuntque auctoribus artes; 562
quo propior quisque est servitque fidelius aegro, 563
in partem leti citius venit, utque salutis 564
spes abiit finemque vident in funere morbi, 565
indulgent animis et nulla, quid utile, cura est: 566
utile enim nihil est. passim positoque pudore 567
fontibus et fluviis puteisque capacibus haerent, 568
nec sitis est exstincta prius quam vita bibendo. 569
inde graves multi nequeunt consurgere et ipsis 570
inmoriuntur aquis, aliquis tamen haurit et illas; 571
tantaque sunt miseris invisi taedia lecti, 572
prosiliunt aut, si prohibent consistere vires, 573
corpora devolvunt in humum fugiuntque penates 574
quisque suos, sua cuique domus funesta videtur, 575
et quia causa latet, locus est in crimine; partim 576
semianimes errare viis, dum stare valebant, 577
adspiceres, flentes alios terraque iacentes 578
lassaque versantes supremo lumina motu; 579
membraque pendentis tendunt ad sidera caeli, 580
hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes. 581
'Quid mihi tunc animi fuit? an, quod debuit esse, 582
ut vitam odissem et cuperem pars esse meorum? 583
quo se cumque acies oculorum flexerat, illic 584
vulgus erat stratum, veluti cum putria motis 585
poma cadunt ramis agitataque ilice glandes. 586
templa vides contra gradibus sublimia longis: 587
Iuppiter illa tenet. quis non altaribus illis 588
inrita tura dedit? quotiens pro coniuge coniunx, 589
pro gnato genitor dum verba precantia dicit, 590
non exoratis animam finivit in aris, 591
inque manu turis pars inconsumpta reperta est! 592
admoti quotiens templis, dum vota sacerdos 593
concipit et fundit durum inter cornua vinum, 594
haud exspectato ceciderunt vulnere tauri! 595
ipse ego sacra Iovi pro me patriaque tribusque 596
cum facerem natis, mugitus victima diros 597
edidit et subito conlapsa sine ictibus ullis 598
exiguo tinxit subiectos sanguine cultros. 599
exta quoque aegra notas veri monitusque deorum 600
perdiderant: tristes penetrant ad viscera morbi. 601
ante sacros vidi proiecta cadavera postes, 602
ante ipsas, quo mors foret invidiosior, aras. 603
pars animam laqueo claudunt mortisque timorem 604
morte fugant ultroque vocant venientia fata. 605
corpora missa neci nullis de more feruntur 606
funeribus (neque enim capiebant funera portae): 607
aut inhumata premunt terras aut dantur in altos 608
indotata rogos; et iam reverentia nulla est, 609
deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent. 610
qui lacriment, desunt, indefletaeque vagantur 611
natorumque patrumque animae iuvenumque senumque, 612
nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes. 613
Attonitus tanto miserarum turbine rerum, 614
"Iuppiter o!" dixi, "si te non falsa loquuntur 615
dicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse, 616
nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem, 617
aut mihi redde meos aut me quoque conde sepulcro!" 618
ille notam fulgore dedit tonitruque secundo. 619
"accipio sintque ista precor felicia mentis 620
signa tuae!" dixi, "quod das mihi, pigneror omen." 621
forte fuit iuxta patulis rarissima ramis 622
sacra Iovi quercus de semine Dodonaeo; 623
hic nos frugilegas adspeximus agmine longo 624
grande onus exiguo formicas ore gerentes 625
rugosoque suum servantes cortice callem; 626
dum numerum miror, "totidem, pater optime," dixi, 627
"tu mihi da cives et inania moenia supple!" 628
intremuit ramisque sonum sine flamine motis 629
alta dedit quercus: pavido mihi membra timore 630
horruerant, stabantque comae; tamen oscula terrae 631
roboribusque dedi, nec me sperare fatebar; 632
sperabam tamen atque animo mea vota fovebam. 633
nox subit, et curis exercita corpora somnus 634
occupat: ante oculos eadem mihi quercus adesse 635
et ramis totidem totidemque animalia ramis 636
ferre suis visa est pariterque tremescere motu 637
graniferumque agmen subiectis spargere in arvis; 638
crescere desubito et maius maiusque videri 639
ac se tollere humo rectoque adsistere trunco 640
et maciem numerumque pedum nigrumque colorem 641
ponere et humanam membris inducere formam. 642
somnus abit: damno vigilans mea visa querorque 643
in superis opis esse nihil; at in aedibus ingens 644
murmur erat, vocesque hominum exaudire videbar 645
iam mihi desuetas; dum suspicor has quoque somni 646
esse, venit Telamon properus foribusque reclusis 647
"speque fideque, pater", dixit "maiora videbis: 648
egredere!" egredior, qualesque in imagine somni 649
visus eram vidisse viros, ex ordine tales 650
adspicio noscoque: adeunt regemque salutant. 651
vota Iovi solvo populisque recentibus urbem 652
partior et vacuos priscis cultoribus agros, 653
Myrmidonasque voco nec origine nomina fraudo. 654
corpora vidisti; mores, quos ante gerebant, 655
nunc quoque habent: parcum genus est patiensque laborum 656
quaesitique tenax et quod quaesita reservet. 657
hi te ad bella pares annis animisque sequentur, 658
cum primum qui te feliciter attulit eurus' 659
(eurus enim attulerat) 'fuerit mutatus in austrum.' 660
Talibus atque aliis longum sermonibus illi 661
inplevere diem; lucis pars ultima mensae 662
est data, nox somnis. iubar aureus extulerat Sol, 663
flabat adhuc eurus redituraque vela tenebat: 664
ad Cephalum Pallante sati, cui grandior aetas, 665
ad regem Cephalus simul et Pallante creati 666
conveniunt, sed adhuc regem sopor altus habebat. 667
excipit Aeacides illos in limine Phocus; 668
nam Telamon fraterque viros ad bella legebant. 669
Phocus in interius spatium pulchrosque recessus 670
Cecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit. 671
adspicit Aeoliden ignota ex arbore factum 672
ferre manu iaculum, cuius fuit aurea cuspis. 673
pauca prius mediis sermonibus ille locutus 674
'sum nemorum studiosus' ait 'caedisque ferinae; 675
qua tamen e silva teneas hastile recisum, 676
iamdudum dubito: certe si fraxinus esset, 677
fulva colore foret; si cornus, nodus inesset. 678
unde sit, ignoro, sed non formosius isto 679
viderunt oculi telum iaculabile nostri.' 680
excipit Actaeis e fratribus alter et 'usum 681
maiorem specie mirabere' dixit 'in isto. 682
consequitur, quodcumque petit, fortunaque missum 683
non regit, et revolat nullo referente cruentum.' 684
tum vero iuvenis Nereius omnia quaerit, 685
cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor. 686
quae petit, ille refert, sed enim narrare pudori est, 687
qua tulerit mercede; silet tactusque dolore 688
coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis: 689
'hoc me, nate dea, (quis possit credere?) telum 690
flere facit facietque diu, si vivere nobis 691
fata diu dederint; hoc me cum coniuge cara 692
perdidit: hoc utinam caruissem munere semper! 693
'Procris erat, si forte magis pervenit ad aures 694
Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae, 695
si faciem moresque velis conferre duarum, 696
dignior ipsa rapi! pater hanc mihi iunxit Erectheus, 697
hanc mihi iunxit amor: felix dicebar eramque; 698
non ita dis visum est, aut nunc quoque forsitan essem. 699
alter agebatur post sacra iugalia mensis, 700
cum me cornigeris tendentem retia cervis 701
vertice de summo semper florentis Hymetti 702
lutea mane videt pulsis Aurora tenebris 703
invitumque rapit. liceat mihi vera referre 704
pace deae: quod sit roseo spectabilis ore, 705
quod teneat lucis, teneat confinia noctis, 706
nectareis quod alatur aquis, ego Procrin amabam; 707
pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore. 708
sacra tori coitusque novos thalamosque recentes 709
primaque deserti referebam foedera lecti: 710
mota dea est et "siste tuas, ingrate, querellas; 711
Procrin habe!" dixit, "quod si mea provida mens est, 712
non habuisse voles." meque illi irata remisit. 713
cum redeo mecumque deae memorata retracto, 714
esse metus coepit, ne iura iugalia coniunx 715
non bene servasset: facies aetasque iubebat 716
credere adulterium, prohibebant credere mores; 717
sed tamen afueram, sed et haec erat, unde redibam, 718
criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes. 719
quaerere, quod doleam, statuo donisque pudicam 720
sollicitare fidem; favet huic Aurora timori 721
inmutatque meam (videor sensisse) figuram. 722
Palladias ineo non cognoscendus Athenas 723
ingrediorque domum; culpa domus ipsa carebat 724
castaque signa dabat dominoque erat anxia rapto: 725
vix aditus per mille dolos ad Erecthida factus. 726
ut vidi, obstipui meditataque paene reliqui 727
temptamenta fide; male me, quin vera faterer, 728
continui, male, quin, et oportuit, oscula ferrem. 729
tristis erat (sed nulla tamen formosior illa 730
esse potest tristi) desiderioque dolebat 731
coniugis abrepti: tu collige, qualis in illa, 732
Phoce, decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat! 733
quid referam, quotiens temptamina nostra pudici 734
reppulerint mores, quotiens "ego" dixerit "uni 735
servor; ubicumque est, uni mea gaudia servo." 736
cui non ista fide satis experientia sano 737
magna foret? non sum contentus et in mea pugno 738
vulnera, dum census dare me pro nocte loquendo 739
muneraque augendo tandem dubitare coegi. 740
exclamo male victor: "adest, mala, fictus adulter! 741
verus eram coniunx! me, perfida, teste teneris." 742
illa nihil; tacito tantummodo victa pudore 743
insidiosa malo cum coniuge limina fugit; 744
offensaque mei genus omne perosa virorum 745
montibus errabat, studiis operata Dianae. 746
tum mihi deserto violentior ignis ad ossa 747
pervenit: orabam veniam et peccasse fatebar 748
et potuisse datis simili succumbere culpae 749
me quoque muneribus, si munera tanta darentur. 750
haec mihi confesso, laesum prius ulta pudorem, 751
redditur et dulces concorditer exigit annos; 752
dat mihi praeterea, tamquam se parva dedisset 753
dona, canem munus; quem cum sua traderet illi 754
Cynthia, "currendo superabit" dixerat "omnes." 755
dat simul et iaculum, manibus quod, cernis, habemus. 756
muneris alterius quae sit fortuna, requiris? 757
accipe mirandum: novitate movebere facti! 758
'Carmina Laiades non intellecta priorum 759
solverat ingeniis, et praecipitata iacebat 760
inmemor ambagum vates obscura suarum: 761
protinus Aoniis inmittitur altera Thebis 762
[scilicet alma Themis nec talia linquit inulta!] 763
pestis, et exitio multi pecorumque suoque 764
rurigenae pavere feram; vicina iuventus 765
venimus et latos indagine cinximus agros. 766
illa levi velox superabat retia saltu 767
summaque transibat postarum lina plagarum: 768
copula detrahitur canibus, quas illa sequentes 769
effugit et coetum non segnior alite ludit. 770
poscor et ipse meum consensu Laelapa magno 771
(muneris hoc nomen): iamdudum vincula pugnat 772
exuere ipse sibi colloque morantia tendit. 773
vix bene missus erat, nec iam poteramus, ubi esset, 774
scire; pedum calidus vestigia pulvis habebat, 775
ipse oculis ereptus erat: non ocior illo 776
hasta nec excussae contorto verbere glandes 777
nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu. 778
collis apex medii subiectis inminet arvis: 779
tollor eo capioque novi spectacula cursus, 780
quo modo deprendi, modo se subducere ab ipso 781
vulnere visa fera est; nec limite callida recto 782
in spatiumque fugit, sed decipit ora sequentis 783
et redit in gyrum, ne sit suus inpetus hosti: 784
inminet hic sequiturque parem similisque tenenti 785
non tenet et vanos exercet in aera morsus. 786
ad iaculi vertebar opem; quod dextera librat 787
dum mea, dum digitos amentis addere tempto, 788
lumina deflexi. revocataque rursus eodem 789
rettuleram: medio (mirum) duo marmora campo 790
adspicio; fugere hoc, illud captare putares. 791
scilicet invictos ambo certamine cursus 792
esse deus voluit, si quis deus adfuit illis.' 793
hactenus, et tacuit; 'iaculo quod crimen in ipso est?' 794
Phocus ait; iaculi sic crimina reddidit ille: 795
'Gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris: 796
illa prius referam. iuvat o meminisse beati 797
temporis, Aeacide, quo primos rite per annos 798
coniuge eram felix, felix erat illa marito. 799
mutua cura duos et amor socialis habebat, 800
nec Iovis illa meo thalamos praeferret amori, 801
nec me quae caperet, non si Venus ipsa veniret, 802
ulla erat; aequales urebant pectora flammae. 803
sole fere radiis feriente cacumina primis 804
venatum in silvas iuvenaliter ire solebam 805
nec mecum famuli nec equi nec naribus acres 806
ire canes nec lina sequi nodosa solebant: 807
tutus eram iaculo; sed cum satiata ferinae 808
dextera caedis erat, repetebam frigus et umbras 809
et quae de gelidis exibat vallibus aura: 810
aura petebatur medio mihi lenis in aestu, 811
auram exspectabam, requies erat illa labori. 812
"aura" (recordor enim), "venias" cantare solebam, 813
"meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros, 814
utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus!" 815
forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant), 816
blanditias plures et "tu mihi magna voluptas" 817
dicere sim solitus, "tu me reficisque fovesque, 818
tu facis, ut silvas, ut amem loca sola: meoque 819
spiritus iste tuus semper captatur ab ore." 820
vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem 821
nescio quis nomenque aurae tam saepe vocatum 822
esse putat nymphae: nympham mihi credit amari. 823
criminis extemplo ficti temerarius index 824
Procrin adit linguaque refert audita susurra. 825
credula res amor est: subito conlapsa dolore, 826
ut mihi narratur, cecidit; longoque refecta 827
tempore se miseram, se fati dixit iniqui 828
deque fide questa est et crimine concita vano, 829
quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomen 830
et dolet infelix veluti de paelice vera. 831
saepe tamen dubitat speratque miserrima falli 832
indiciique fidem negat et, nisi viderit ipsa, 833
damnatura sui non est delicta mariti. 834
postera depulerant Aurorae lumina noctem: 835
egredior silvamque peto victorque per herbas 836
"aura, veni" dixi "nostroque medere labori!" 837
et subito gemitus inter mea verba videbar 838
nescio quos audisse; "veni" tamen "optima!" dicens 839
fronde levem rursus strepitum faciente caduca 840
sum ratus esse feram telumque volatile misi: 841
Procris erat medioque tenens in pectore vulnus 842
"ei mihi" conclamat! vox est ubi cognita fidae 843
coniugis, ad vocem praeceps amensque cucurri. 844
semianimem et sparsas foedantem sanguine vestes 845
et sua (me miserum!) de vulnere dona trahentem 846
invenio corpusque meo mihi carius ulnis 847
mollibus attollo scissaque a pectore veste 848
vulnera saeva ligo conorque inhibere cruorem 849
neu me morte sua sceleratum deserat, oro. 850
viribus illa carens et iam moribunda coegit 851
haec se pauca loqui: "per nostri foedera lecti 852
perque deos supplex oro superosque meosque, 853
per si quid merui de te bene perque manentem 854
nunc quoque, cum pereo, causam mihi mortis amorem, 855
ne thalamis Auram patiare innubere nostris!" 856
dixit, et errorem tum denique nominis esse 857
et sensi et docui. sed quid docuisse iuvabat? 858
labitur, et parvae fugiunt cum sanguine vires, 859
dumque aliquid spectare potest, me spectat et in me 860
infelicem animam nostroque exhalat in ore; 861
sed vultu meliore mori secura videtur.' 862
Flentibus haec lacrimans heros memorabat, et ecce 863
Aeacus ingreditur duplici cum prole novoque 864
milite; quem Cephalus cum fortibus accipit armis. 865