Fundraising 2010/Appeal/la

From Meta, a Wikimedia project coordination wiki
Jump to navigation Jump to search

Need help? See the Translation FAQ or Meta:Babylon. All translators should also subscribe to translators-l to be kept up-to-date (and to ask questions).
General Fundraising Translation Guidelines: Fundraising 2010/Translations.

Decem annis ante multi stupuerunt, cum de Vicipaedia loquerer.

Exempli gratia, dicam, nonnullos homines illos quaestuosos dubitavisse an voluntarii ex omnibus mundi partibus convenire et notabilem scientiae humanae thesaurum creare possent - ideo tantum ut omnes huius scientiarum thesauri possent esse participes.

Cum absit Vicipaediae omne praeconium, omne lucrum, omne consilium!

Decimo anno a Vicipaedia condita fere trecenti et octoginta milliones hominum Vicipaedia utuntur singulis mensibus - qui usores sunt paene tertia pars omnium qui interrete utuntur.

Vicipaedia est multitudine usorum quintus in mundo situs interretialis. Illi quattuor alii miliardis dollariorum aedificati maiore societatum manu et multis praeconiis sustentantur.

Vicipaedia quidem situi commerciali minime similis est. Vicipaediam creavit hominum communitas. Voluntarii paginas scribunt aliam editionem post aliam. Et tu es particeps communitatis. Tibi hodie scribo precans ut Vicipaediam protegas, tuteris et sustineas.

Si cooperati erimus, Vicipaedia sine sportulis et sine praeconiis continuabitur. Possumus Vicipaediam apertam sustinere - tu nuntiis Vicipaedianis uti potes quocumque velis consilio. Possumus Vicipaediam crescentem sustinere - distribuendo scientias quocumque, invitando uniuscuiusque hominis participationem.

Quotannis hoc anni tempore precamur et vos et alios aliasque omnes Vicipaedianos ut modestum donum dent vel 20 vel 35 vel 50 dollariorum vel plurium.

Si putatis Vicipaediam scientiae nec non inspiramenti fontem esse, spero vos statim acturos.

Salutem plurimam dicit,

Iacobus Wales

Conditor Vicipaediae

P.S. Vicipaedia agit de hominum facultate res extraordinarias faciendi. Nosmet ipsi Vicipaediae paginas scribimus, alium verbum post alium. Nosmet ipsi pecuniam damus, alium donum post alium. Ita demonstratur nostra collectiva mundi mutandi facultas.